라틴어 문장 검색

Lucrum cum mala fama damnum est appellandum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 76:9)
Bibendoenim de melle atque hujus mundi dulcedine inebriatus es ita, quod dereliquistiDominum factorem tuum et, confisus in multitudine divitiarum tuarum prævaluistiin vanitate tua, et omnia quæcunque desideraverunt oculi tui, nonnegasti eis, tradens oblivioni scripturam, quæ dicit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 221:8)
nam "injuriarum remedium est oblivio.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 275:19)
advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit,non tamen longe sis ab eo ne in oblivione tradas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 20:17)
Ne patiaris me illo indigere cuius damnum erit mihi pudori!
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 38:18)
Quem rex oblivioni tradidit, nec ipse ad regem remeare festinavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 210:5)
Ne tradatis oblivioni durabilia profinem habituris.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 243:2)
Mortificatio autem Christi, remissio peccatorum, abolitio criminum, erroris oblivio, assumptio gratiarum est.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:22)
Sed interdum aut negligentibus irrepit oblivio impetratorum, aut tumidis et elatis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 2:13)
Quo admonemur quod nec praeteritorum beneficiorum Dei, vel praesentium, vel futurorum irrepere debeat ulla oblivio, sed tenax gratiae memoria perseverare, et obedientia non deesse.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 3:4)
Quocirca magniloquentia elatus adulatorum, tune et deinde edictis propositis, arroganter satis multa mentiebatur, se solum (cum gestis non adfuisset) et dimicasse et vicisse et supplices reges gentium erexisse aliquotiens scribens, et si verbi gratia eo agente tune in Italia, dux quidam egisset fortiter contra Persas, nulla eius mentione per textum longissimum facta, laureatas litteras ad provinciarum damna mittebat, se inter primores versatum cum odiosa sui iactatione significans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 69:1)
Dumque per indutias, licet negotiosas et breves, aerumnosis possessorum damnis mederi posse credebat, tributi ratiocinia dispensavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 3장 1:2)
Inter has tamen moras, Alamannorum rex Suomarius ultro cum suis improvisus occurrit, ferox ante saeviensque in damna Romana, sed tum lucrum existimans insperatum, si propria retinere permitteretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 3:1)
Antoninus quidam ex mercatore opulento rationarius apparitor Mesopotamiae ducis, tunc protector exercitatus et prudens, perque omnes illas notissimus terras, aviditate quorundam nexus ingentibus damnis, cum iurgando contra potentis, se magis magisque iniustitia frangi contemplaretur, ad deferendam potioribus gratiam, qui spectabant negotium, inclinatis, ne contra acumina calcitraret, flexus in blanditias molliores, confessusque debitum per colludia in nomen fisci translatum, iamque ausurus immania, rimabatur tectius rei publicae membra totius, et utriusque linguae litteras sciens, circa ratiocinia versabatur, qui vel quarum virium milites ubi agant, vel procinctus tempore quo sint venturi describens, itidem armorum et commeatuum copiae, aliaque usui bello futura, an abunde suppetant indefessa scitatione percontans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 5장 1:1)
nec enim levia erant damna quae Persae intulerant, sed atrociora diuque deflenda.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 32:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION