라틴어 문장 검색

dehinc, quia plerique, quae delicta reprehenderis, malevolentia et invidia dicta putant, ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 3장6)
Postquam divitiae honori esse coepere et eas gloria, imperium, potentia sequebatur, hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malevolentia duci coepit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장1)
Debilitatem nobis indixere deliciae, et quod diu noluimus, posse desîmus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 1:2)
non tantum velocitas perit poplitibus incisis, sed debilitas pro illa subit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 23:6)
Adicio debilitatem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 22:4)
Inde illud Maecenatis turpissimum votum, quo et debilitatem non recusat et deformitatem et novissime acutam crucem, dummodo inter haec mala spiritus prorogetur:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 10:4)
illi singulos exponunt, tu omnes debilitas:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 12:6)
apparet autem non esse multos, si plura habet membra quam debilitatis reliquit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 22:4)
Alia sunt quae sapientem feriunt, etiam si non pervertunt, ut dolor corporis et debilitas aut amicorum liberorumque amissio et patriae bello flagrantis calamitas.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 56:1)
Quid aliud quam telis me opposui et malevolentiae quod morderet ostendi ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 10:5)
Tam me hercules quam stultitia et ignoratio condicionis est suae dolere, quod dest aliquid tibi aut incidit durius, aeque mirari aut indigne ferre ea, quae tam bonis accidunt quam malis, - morbos dico, funera, debilitates et cetera ex transverso in vitam humanam incurrentia.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 79:3)
" Non sum sapiens et, ut malivolentiam tuam pascam, nec ero.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 88:2)
Expectabo scilicet, ut quicquam malivolentiae inviolatum sit, cui sacer nec Rutilius fuit nec Cato ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 93:1)
Respublica debilitatem consolatur, non emit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.13)
Alam qui propter debilitatem alitur, non alam qui propter alimenta debilitatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.17)

SEARCH

MENU NAVIGATION