라틴어 문장 검색

Quare faciendum est secundum dictum Ysopi qui dixit, Pollicitis oris quamquam videantur amoris, Ne confidatis, ne forte per hec pereatis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 137:10)
Est autem "severitas virtus debito supplitio cohercensiniuriam," ut in Moralium Dogmate continetur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 94:3)
Itaque, si vindictam facere desideras, ad judicem jurisdictionem vel imperiumhabentem recurras, qui justitia mediante adversarios tuos debita cohercionepunire non tardabit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 232:24)
quae occurrens querelae humanae, eo quod justi qui praecesserunt, videantur usque ad judicii diem, per plurimum scilicet temporis, debita sibi remuneratione fraudari, mirabiliter ait coronae esse similem illum judicii diem (IV Esdr.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:14)
Non timeamus igitur recipi ab hominibus, non vereamur illum debitum omnibus finem, in quo Esdras remunerationem suae devotionis invenit, dicente ei Domino:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 4:1)
Non dormientibus, neque otiantibus, sed vigilantibus et laborantibus pollicentur praemia:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 2:20)
Spargit odores suos voluptas, quia Christi odorem non habet, thesauros demonstrat, regna promittit, amores spondet continuos, inexploratos concubitus pollicetur, sine paedagogo disciplinas, sine monitore sermones, vitam sine sollicitudine, mollem somnum, inexplebilem cupiditatem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:24)
Hanc possessionem tibi Dominus pollicetur, et quodam sacramenti promittit vinculo, ut constantiam tuam firmet.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:1)
Qui enim redimit se, liberat et quodam exuit debito.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:6)
Nam si quis debitum solvat, et in referendo injuriam faciat creditori, intolerabilius est utique, quam non reddidisse quod debebat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:13)
qui autem debitum gratiae ut a se exigatur exspectat, ingratus est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 2:8)
Praediximus enim Montium sub ipso vivendi termino his vocabulis appellatos, fabricarum culpasse tribunos, ut adminicula futurae molitioni pollicitos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 4:2)
Primo ut Martis ambigua declinentur, dein ut auxiliatores pro adversariis adsciscamus, quod pollicentur, tum autem ut incruenti mitigemus ferociae flatus, perniciosos saepe provinciis, postremo id reputantes, quod non ille hostis vincitur solus, qui cadit in acie, pondere armorum oppressus et virium, sed multo tutius etiam tuba tacente, sub iugum mittitur voluntarius, qui sentit expertus, nec fortitudinem in rebelles nec lenitatem in supplices animos abesse Romanis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 14:3)
vel contra se paria promittente, Mallobaudem orabat properare permitti, haec quae ipse pollicitus est impleturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 6:2)
Proinde Romam ingressus imperil virtutumque omnium larem, cum venisset ad rostra, perspectissimum priscae potentiae forum, obstipuit, perque omne latus quo se oculi contulissent, miraculorum densitate praestrictus, allocutus nobilitatem in curia, populumque e tribunali, in palatium receptus favore multiplici, laetitia fruebatur optata, et saepe, cum equestres ederet ludos, dicacitate plebis oblectabatur, nec superbae nec a libertate coalita desciscentis, reverenter modum ipse quoque debitum servans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION