라틴어 문장 검색

Nortmanni vero per Maternam in Sequanam regressi indeque navigantes et iter per terram facientes, Luvam fluvium ingressi, circa eius littora sedem sibi firmant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 40:2)
Circa autumni vero tempora Parisius regressi, contra quos Odo rex venit;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIIII 41:5)
et nuntiis intercurrentibus munerati ab eo, regressi a Parisius relictoque Sequanam, per mare navale iter atque per terram pedestre et equestre agentes, in territorio Constantiae civitatis circa castrum Sancti Lauti sedem sibi faciunt ipsumque castrum oppugnare non cessant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIIII 41:6)
Nortmanni vero a Luvanio regressi, videntes omne regnum fame atteri, relicta Francia tempore autumni mare transierunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 49:1)
Missi vero Balduini regressi *cum Rotberto egerunt ea quae senior illorum iussit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 54:6)
Regressi sunt ergo unde ierant, et veniente Gunthario Coloniam, ex ipso sacratissimo die caenae Domini omne officium paschale contra fas peregit, et ob hanc temeritatem iterum in eadem provintia ab omnibus episcopis Lotharii excommunicatus est.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 83:6)
Aemilia Pudentilla, quae nunc mihi uxor est, ex quodam Sicinio Amico, quicum antea nubta fuerat, Pontianum et Pudentem filios genuit eosque pupillos relictos in potestate paterni aui - nam superstite patre Amicus decesserat - per annos ferme quattuordecim memorabili pietate sedulo aluit, non tamen libenter in ipso aetatis suae flore tam diu uidua.
(아풀레이우스, 변명 66:2)
dein regressi ad populum renuntiauere Philemonem poetam, qui expectaretur qui in theatro fictum argumentum finiret, iam domi ueram fabulam consummasse;
(아풀레이우스, 플로리다 16:25)
Modico deinde regressa patefactis foribus
(아풀레이우스, 변신, 1권 20:17)
"Meum Demean, qui mihi tantum conciliavit hospitem," et cum dicto iubet uxorem decedere utque in eius locum assidam iubet, meque etiam nunc verecundia cunctantem arrepta lacinia detrahens
(아풀레이우스, 변신, 1권 20:30)
et cum dicto ceteros omnes sermone secreto decedere praecipit.
(아풀레이우스, 변신, 2권 5:6)
"Cave regrediare cena maturius:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 18:7)
et quamquam prius, cum essem Lucius, unico vel secundo pane contentus mensa decederem, tunc ventri tam profundo serviens iam ferme tertium qualum rumigabam.
(아풀레이우스, 변신, 4권 11:6)
"nec lavacro nec cibo nec ulla denique refectione recreata flens ubertim decessit ad somnum."
(아풀레이우스, 변신, 5권37)
"Decede itaque de istis aedibus protinus, et quod a me retenta custoditaque non fueris, optimi consule."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION