라틴어 문장 검색

haberi enim dixisti rationem oportere hominum, rei, temporis, ne quid iocus de gravitate decerperet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 229:2)
etsi praestantia debent ea dici, quae habent aliquam comparationem, humanus autem animus decerptus ex mente divina cum alio nullo nisi cum ipso deo, si hoc fas est dictu, comparari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 38:5)
barbatum haec crede magistrum dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae.
(페르시우스, 풍자, satire 42)
tecum etenim longos memini consumere soles et tecum primas epulis decerpere noctes, unum opus, et requiem pariter disponimus ambo, atque verecunda laxamus seria mensa, non equidem hoc dubites, amborum foedere certo consentire dies et ab uno sidere duci.
(페르시우스, 풍자, satire 514)
"calido sub pectore mascula bilis intumuit, quam non extinxerit urna cicutae?"
(페르시우스, 풍자, satire 589)
Nihil ex cuiusquam dignitate, nihil ex libertate, nihil etiam ex iactatione decerpseris.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 3:3)
Ipse cum maxime vindemias graciles quidem, uberiores tamen quam exspectaveram colligo, si colligere est non numquam decerpere uvam, torculum invisere, gustare de lacu mustum, obrepere urbanis, qui nunc rusticis praesunt meque notariis et lectoribus reliquerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 20 2:1)
- Quam, puto, de longae collectam flore cicutae Melle sub infami Corsica misit apis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 126)
Tacta tamen veluti gelida mea membra cicuta Segnia propositum destituere meum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 75)
et dare mixta viro tritis aconita cicutis, accepto venerem munere siqua negat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 94:1)
et magis adducto pomum decerpere ramo quam de caelata sumere lance iuvat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 59)
"protinus haerentem decerpsi pollice florem:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권144)
Decerptas senior porrexerat Inachus herbas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 63:5)
quae sanguine mixta recenti coxerat aere cavo viridi versata cicuta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 46:14)
Non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgo solverat et, cultis dum simplex errat in hortis, Poeniceum curva decerpserat arbore pomum sumptaque pallenti septem de cortice grana presserat ore suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 51:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION