라틴어 문장 검색

Unde ad indignationem iustam imperator erectus, ademptis signis hastisque diffractis, omnes eos qui fugisse arguebantur, inter impedimenta et sarcinas et captivos agere iter imposuit, ductore eorum, qui solus fortiter decertarat, aliae turmae apposito, cuius tribunus turpiter proelium deservisse convincebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 8:1)
auxiliante Domino et Francis decertantibus fugati sunt Saxones, Franci ambas ripas obtinuerunt, et multi Saxones ibi occisi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 775 58:5)
Sed dum omnes una voce adclamarent capitale eum ferire sententiam, iamdictus domnus Carolus piissimus rex motus misericordia ab amorem Dei, et quia consanguineus eius erat, contenuit ab ipsis Dei ac suis fidelibus, ut non moriretur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 99:9)
Ibi iterum in quodam portu eiusdem insulae cum classe, cui Burchardus praeerat, proelio decertaverunt victique ac fugati sunt, amissis tredecim navibus et plurimis suorum interfectis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 180:3)
Si ferior, rides.
(ANONYMUS NEVELETI, De caluo et musca 35:7)
si feriare, cades.
(ANONYMUS NEVELETI, De caluo et musca 35:8)
Nec te sustineo, sed eum, quem sustinet axis, Qui mea frena tenet, qui mea terga ferit.
(ANONYMUS NEVELETI, De mula et musca 39:9)
Rideo, quod ferior.
(ANONYMUS NEVELETI, De uipera et de lima 55:7)
Ecce moram nescit, equitem speculata morantem In cubiti nodum rustica claua ferit.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:44)
nam turpe ferire sedentem Est michi, sitque tibi turpe sedendo mori.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:79)
tamen de eo tecum decertarem.
(아풀레이우스, 변명 52:2)
"qui repugnare temptaverit, feriatur."
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:13)
Diu denique ac multum mecum ipse deliberavi an nequissimam facinerosissimamque feminam illam spissis calcibus feriens et mordicus appetens necare deberem:
(아풀레이우스, 변신, 3권 23:2)
coxaeque dexterae semper ictus incutiens et unum feriendo locum dissipato corio et ulceris latis simi facto foramine, immo fovea vel etiam fenestra, nullus tamen desinebat identidem vulnus sanguine delibutum obtundere.
(아풀레이우스, 변신, 7권 15:5)
nam cum me cursu proripueram fugiens acerbissimos incursus, vehementiore nisu spinarum feriebar;
(아풀레이우스, 변신, 7권 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION