라틴어 문장 검색

Unde et tabernaculum omni honore et decore thesaurizabant, soli, omnibus gentibus caeteris exclusis, in illo suarum caeremoniarum observationi vacantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 50:2)
Innotuit etiam plurimis quomodo arietem aureum miri decoris et operis idem rex illustris per manum ejusdem Dagoberti domino apostolico charitatis causa dono miserit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 14:3)
ad haec molles vestes, pelliceos varios, grisios, harmelinos, mardrinos, ostra innumerabilia auro texta, miri decoris, operis et coloris, equos quoque et mulos, [0616D] plus quam numero vel littera alicujus referri possit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 40:6)
cutem vero capitis cum crinibus ejus albis et floridis, multoque tempore intonsis, abstrahi et siccari, eo quod miri essent decoris, ut in signum et memoriam victoriae, ad suscitandum dolorem Christianorum, semper in hasta sublimi tollerentur
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 112:3)
" Cum cultura ergo laboris et assiduitate studii poteris ingeniumtuum adjuvare et nobile facere ac tibi diadema decoris parare, juxta illud:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 72:24)
Ingenium facit ingenuum cultura laboris, Cui studium parat assiduum diadema decoris.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 72:25)
si quis corporis decorem diligit, non ipsum hominem, sed carnis diligit pulchritudinem, quae tamen cito marcescit et defluit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 3:18)
Etenim quia verum decorem naturae habere non potest, adulterinis fucis affectatae pulchritudinis lenocinatur speciem, non veritatem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:4)
Adulterina est, fucis illita, nequaquam vero ac sincero fulgens decore.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:21)
cujus dimensionibus denotari ostenditur singulas humani corporis partes ad usum aliquem et decorem esse compositas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 1:2)
Namque si spectes singula quae in hominis forma ad usum aliquem composita videntur, ut oculi ad videndum, aures ad audiendum, nares ad odorandum, os ad loquendum, ita usus ministrant, ut praestent decorem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 4:1)
Et quid mirum si vultus hominis absque oculis deformis est, quando ipsum coelum sine sole non habet suum decorem?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 4:3)
Quibus si quis juventae irretitus tempore, cum ad maturiorem aetatem processerit, veniat ad baptismum, renuntiet superioribus, moresque priores exuat, peccata deponat, consepeliatur cum Domino Jesu Christo, crucifigatur ei mundus, et ipse mundo;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 3:4)
moritur visus qui peccatum annuntiat, qui mulieri fallaci intendit, qui capitur alieni vultus decore, quem oculi meretricis ligaverint, quem aspectus illaqueaverit fornicariae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:7)
Repressit igitur Dominus qui jam purgatione diluvii corporeum usum, conversationemque generationis ejus quae degeneraverat a decore naturae et accepti muneris, venustat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION