라틴어 문장 검색

quoniam saepe frigorum atque hiemis saevitia pastorem decipit, et eas oves interimit, quas ille tempore autumni ratus adhuc esse tolerabiles, non submoverat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 14:3)
At e contrario quaedam et sua et aliena ova comminuunt atque consumunt, quod facientem protinus submovere conveniet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 6:3)
quorum omnium fere nidoribus praedicta pestis submovetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 18:4)
Submovebimus autem veteres, id est, quae trimatum excesserunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 24:2)
Stagnum censemus eximie optimum, quod sic positum est, ut insequens maris unda priorem submoveat, nec intra conseptum sinat remanere veterem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 1:1)
Facilius enim vetus submovetur unda, cum quacunque parte fluctus urget, per adversam patet exitus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 3:2)
Itaque quamvis doctissimi viri auctoritatem reverebar, tamen ambitione submota, quid ipse censerem, non omisi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 6장 4:1)
Sunt qui seniorem potius regem submoveant, quod est contrarium:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 2:1)
Sed ut concordes maneant, earum apium, quae ex alio domicilio trans-feruntur, quasi peregrinae plebis submoveri reges debent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 9:2)
coniugem et liberos meos, quos pro gloria vestra libens ad exitium offerrem, nunc procul a furentibus summoveo, ut quidquid istud sceleris imminet, meo tantum sanguine pietur, neve occisus Augusti pronepos, interfecta Tiberii nurus nocentiores vos faciant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장2)
quod tum praesidiis firmabatur atque omnis propior sinus tenebatur, summotis velut in aliam insulam hostibus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 23장 2:2)
hunc summoto Lysandro cum ephori cognossent, ipsi legendum dederunt.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 3:2)
a quo cum quaesisset, quo se deduci vellet, et ille Athenas dixisset, praesidium dedit, ut tuto perveniret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 5:1)
ceterum Caecilio Metello tribuno plebis turbulentissimas leges aduersus collegarum intercessionem ferenti auctorem propugnatoremque se pertinacissime praestitit, donec ambo administratione rei publicae decreto patrum submouerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 16장 1:1)
acciderat autem, ut is legem de iure magistratuum ferens eo capite, quo petitione honorum absentis submouebat, ne Caesarem quidem exciperet per obliuionem, ac mox lege iam in aes incisa et in aerarium condita corrigeret errorem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 28장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION