라틴어 문장 검색

seu quia tot digiti, per quos numerare solemus, seu quia bis quinto femina mense parit, seu quod adusque decem numero crescente venitur, principium spatiis sumitur inde novis, inde patres centum denos secrevit in orbes Romulus, hastatos instituitque decem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권70)
Iamque deos omnes ipsamque Aeneia virtus Iunonem veteres finire coegerat iras, cum, bene fundatis opibus crescentis Iuli, tempestivus erat caelo Cythereius heros:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 68:1)
Utinam quidem, Quod cum salute eius fiat, ita se defatigarit velim, Ut triduo hoc perpetuo prorsum e lecto nequeat surgere.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 113)
Deceptus sum at non defatigatus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 195)
Opus faciam ut defatiger usque ingratiis ut dormiam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 149)
ne te adolescens mulier defatiget.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 337)
Speculatus litora Tarchon, qua vada non sperat nec fracta remurmurat unda, sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu, advertit subito proram sociosque precatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 14:3)
Aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci, et sol crescentis decedens duplicat umbras:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.54)
Hactenus arvorum cultus et sidera caeli, nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum virgulta et prolem tarde crescentis olivae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 1:1)
nunc altae frondes et rami matris opacant crescentique adimunt fetus uruntque ferentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:5)
Non alios prima crescentis origine mundi inluxisse dies aliumve habuisse tenorem crediderim:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 14:11)
Quaedam defetigat et velut levia tela laxo sinu eludit, quaedam discutit et in eum usque, qui miserat, respuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 12:4)
Quemadmodum artifices alicuius rei subtilioris, quae intentione oculos defetigat, si malignum habent et precarium lumen, in publicum prodeunt et in aliqua regione ad populi otium dedicata oculos libera luce delectant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 17:1)
Corpora opere ac vero labore durabant aut cursu defatigati aut venatu aut tellure versanda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 18:3)
novissime crescente hac difficultate insecabile inventum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 17:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION