라틴어 문장 검색

Non igitur fatigatione, quemadmodum plurimi crediderunt, nec senio, sed nostra scilicet inertia minus benigne nobis arva respondent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 7:1)
Quin etiam ipsa hortulorum descriptio quanto est minoribus modulis concisa, fatigationem veluti minuit, exstimulatque eos qui opera moliuntur, et ad festinandum inritat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 18장 2:1)
sed non usque eo defectum Germanicum, neque praemia caedis apud interfectorem mansura.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 70장5)
proditionem ultro imputabant, spatium longi ante proelium itineris, fatigationem Othonianorum, permixtum vehiculis agmen ac pleraque fortuita fraudi suae adsignantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장4)
Ilium sive securitate animi sive fatigatione resolutum somnus oppresserat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 21:1)
Rex his quidem laetus, de Spartanis haudquaquam securus magno tamen animo defectum eorum tulit, dicens non ante ausos consilia nudare quam ipsum ad fines Indiae pervenisse cognossent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 39:1)
Per has tamen difficultates enituntur in verticem montis, omnes fatigatione continuati laboris adfecti, quidam mulcati parte mеmbrorum pariterque eos et nox et somnus oppressit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 17:1)
Omne ergo quod movetur est in aliquo defectu, et non habet totum suum esse simul. 72.
(단테 알리기에리, Epistolae 120:6)
Sed si consideremus materiam eius, bene probat, quia de quodam sempiterno, in quo posset defectus sempiternari:
(단테 알리기에리, Epistolae 120:10)
Solis item quoque defectus lunaeque latebras pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 28:1)
Τοῦ μὲν φθίνοντος μηνὸς, τοῦ δ’ ἰσταμένοιο, quid aliud nisi illum φθίνοντα dicit cuius paulatim deficientis supputatio in nomen desinit secuturi, et ἱστάμενον illum qui praecedit numerum successurus priori in defectum meanti?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 42:2)
Sed et tota Daretis fatigatio habitu depingitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 2:1)
Et cum lasso, ut dixi, stomacho nihil adhibeant calidum, ne crescat ulterius lassitudo, a vini potu non prohibent, defectum in robur hac curatione mutantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 4:2)
Licet ille solutum Defectumque vocet, ne vos mea terreat aetas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:20)
Defectusque pati voluit, raptaeque labores Lucis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION