-
Huic itaque tam simplici seu individuae ac merae substantiae, tres inesse personas sibi per omnia coaequales ac coeternas, non numero rerum, sed pluralitate proprietatum, diversas veraciter confitetur, Deum videlicet Patrem, ut dictum est, ac Deum Filium ejus, atque Deum Spiritum ejus, ab utrisque procedentem.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 5:2)
-
Idem quippe Deus tam Pater est, quam Filius seu Spiritus sanctus, unum quippe prorsus in natura, unum tam numero quam substantia sunt;
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 5:6)
-
homo est personaliter, non substantialiter diversus, cum hic videlicet non sit ille, licet hic sit penitus hoc quod ille, id est eadem penitus sit substantia quae et ille, non persona.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 5:8)
-
Pater ergo principium deitatis, a quo Filius est natus, a quo Spiritus sanctus non natus, quia Filius non est, nec ingenitus quia non est Pater.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:23)
-
Quarum quidem tamen personarum sicut eadem prorsus est substantia, ita indeterminans est gloria, indivisa operatio ac voluntas.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:10)
-
Deinde qualiter una penitus et individua permanente substantia, Trinitas personarum queat assignari, et quod de unitate ac Trinitate divina ante proposuimus contra vehementes philosophicas impugnationes defendi.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 8:2)
-
Est namque per ingenitam deitatem omnipotens, et per omnipotentiam Pater.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:6)
-
ingenitam deitatem Patris appellat, hoc est eum solum ex tribus personis ingenitum esse profitetur, cum videlicet ut jam supra meminimus, solus ipse non sit ab alio.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:8)
-
quaedam ei secundum substantiae modum propria maneat potentia, ut cum videlicet ipse Pater omnia facere possit quae Filius et Spiritus sanctus, hoc insuper habeat, ut a se ipso solus ipse queat existere, nec necesse habeat ab alio esse.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:4)
-
Cum itaque de Patre Maximus dixerit quod per ingenitam deitatem sit omnipotens, id est per hoc quod cum sit Deus, sit etiam ingenitus, illa quoque propria Patris potentia qua solus ipse a se non ab alio subsistit, unde solus ipse ingenitus dicitur, in omnipotentia comprehenditur, et sic eum intellexit omnipotentem, ut quidquid ad potentiam attinet, non solum quantum ad operationis effectum, verum etiam quantum ad subsistendi modum, ei tanquam prope diligentius accipi potest per omnipotentiam Pater, ac si dicamus eum per omnipotentiam, quae ei, ut dictum est, specialiter tribuitur, de ipso Sapientiam suam tanquam Filium generare, cum ipsa scilicet divina Sapientia aliquid sit de divina omnipotentia, cum sit ipsa quoque aliqua potentia.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 14:14)
-
Est itaque divina sapientia quaedam divina potentia, per quam videlicet Deus cuncta perfecte discernere atque cognoscere habet, ne in aliquo errare per inscientiam possit, secundum quod scilicet Verbum ipsum Dei de ipsa Patris substantia esse dicitur, quod est Filium ex Patre genitum esse, sicut postmodum ipso annuente plenius disseremus, cum ad hujus scilicet generationis modum exponendum ventum fuerit.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:1)
-
et quodammodo multiplex dicatur Deus quomodo et trinus, non secundum quamdam substantiae diversitatem, sed secundum personarum proprietates?
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:5)
-
Unitatem vero divinae substantiae Psalmista in eodem aperit, cum post ternam divini nominis prolationem, unum tantummodo Deum in tribus personis intelligens, non conjunxit eos pluraliter, sed singulariter.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:17)
-
Aeterna lux ex ipsa mea substantia es;
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:33)
-
Quippe quod conceptum parturitur, utique in ipso est a quo generatur, et sapientia in ipsa substantia sive in essentia potentiae est, cum ipsa scilicet quaedam sit potentia, sicut posterius ostendemus.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:33)