라틴어 문장 검색

Taleae sesquipedales terreno immersae paulum obruuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 5:1)
Nonnunquam etiam cum arborem totam vitis comprehendere nequit, ex usu fuit partem aliquam eius deflexam terrae immergere, et rursus ad eandem arborem duas vel tres propagines excitare, quo pluribus vitibus circumventa celerius vestiatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 30:3)
Sed oportebit talearum capita et imas partes mixto fimo cum cinere oblinire,et ita totas eas immergere, ut putris terra digitis quattuor alte superveniat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 3:3)
Sive igitur, ut dixi, praeterfluens unda vel putealis canalibus immissa fuerit, virgis ac lapidibus aggeretur apium causa, Pontibus ut crebris possint consistere, et alas Pandere ad aestivum solem, si forte morantis Sparserit, aut praeceps Neptuno immerserit Eurus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 5:1)
Caecina dum sustentat aciem, suffosso equo delapsus circumveniebatur, ni prima legio sese opposuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장10)
neque miseratus est posthac Tiberius, quamvis domus Hortensii pudendam ad inopiam delaberetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장13)
factaque senatus consulta quis multo cum honore modus tamen praescribebatur, iussique ipsis in templis figere aera sacrandam ad memoriam, neu specie religionis in ambitionem delaberentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 63장11)
Ceterum infracta paulatim potentia matris delapso Nerone in amorem libertae, cui vocabulum Acte fuit, simul adsumptis in conscientiam Othone et Claudio Senecione, adulescentulis decoris, quorum Otho familia consulari, Senecio liberto Caesaris patre genitus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 12장1)
Inter quae nulla palam causa delapsum Camuloduni simulacrum Victoriae ac retro conversum quasi cederet hostibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장1)
saevisque cruciatibus defessus, ne dolore suo animum uxoris infringeret atque ipse visendo eius tormenta ad impatientiam delaberetur, suadet in aliud cubiculum abscedere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장8)
tum sorte ducti per quos redderentur bello rapta, quique aera legum vetustate delapsa noscerent figerentque, et fastos adulatione temporum foedatos exonerarent modumque publicis impensis facerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 40장6)
ad quartum lapidem Campanae uiae in nemore prandenti ex inprouiso aquila panem ei e manu rapuit et, cum altissime euolasset, rursus ex inprouiso leniter delapsa reddidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 7:2)
Quippe obumbratus amnis presso in solum alveo delabitur, inminentque colles,. ipsi quoque frondibus laeti, radices eorum humore subeunte.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 9:2)
atque adeo non illa sequi mihi sidera monstrat, quae delapsa polo reficit mare:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 67:1)
'vade age et aequoream, virgo, delabere Lemnon et cunctas mihi verte domos, praecurrere qualis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 136:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION