라틴어 문장 검색

licet haec ipsa et quae deinceps dicturus sum aures tuae, Materne, respuant, cui bono est, si apud te Agamemnon aut Iason diserte loquitur?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 9장 2:1)
magnus ex hoc usus, multum constantiae, plurimum iudicii iuvenibus statim contingebat, in media luce studentibus atque inter ipsa discrimina, ubi nemo inpune stulte aliquid aut contrarie dicit, quo minus et iudex respuat et adversarius exprobret, ipsi denique advocati aspernentur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 34장 3:1)
in restitutionem Palatinae domus incendio absumptae ueterani, decuriae, tribus atque etiam singillatim e cetero genere hominum libentes ac pro facultate quisque pecunias contulerunt, delibante tantum modo eo summarum aceruos neque ex quoquam plus denario auferente.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 57장 2:1)
item L. Marci frater, quasi pudicitiam delibatam a Caesare Aulo etiam Hirtio in Hispania trecentis milibus nummum substrauerit solitusque sit crura suburere nuce ardenti, quo mollior pilus surgeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 68장 1:4)
quidam prius somnium Catuli aliter exponunt, quasi Iuppiter compluribus praetextatis tutorem a se poscentibus unum ex eis demonstrasset, ad quem omnia desideria sua referrent, eiusque osculum delibatum digitis ad os suum rettulisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 8:5)
sin vero preces et dicta superbus respuerit, iam nunc animos firmate repulsae,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 341:1)
at, hi, contra, etsi praefectorum suorum imperio parere recusabant, hostium tamen conatus conditionesque ab eis sibi oblatas statim respuebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.23)
at Britanni, eo tempore, Americanorum amicitiam respuebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.34)
quodque ab Americanis haud respuendum arbitrabatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.34)
Veteresne poetasan quos et praesens et postera respuat aetas?
(호라티우스의 두번째 편지, 118)
Alius forsitan scriberet, quod ob salutem illius orientem heremumque dimiseris et me, carissimum sodalem tuum, redeundi spe lactaveris, ut primum, si fieri posset, sororem cum parvulo viduam, dein, si consilium illa respueret, saltem nepotem dulcissimum conservares.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 9:1)
si autem utrumque non potes et mater quasi dura respuitur, saltim frater placeat.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:13)
nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque respuat umor aquae?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 5:6)
praeterea lumen per cornum transit, at imber respuitur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 10:3)
namque animus sensus membrorum respuit omnis, nec manus a nobis potis est secreta neque ulla corporis omnino sensum pars sola tenere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 20:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION