라틴어 문장 검색

forte diem Triviae dum litore ducimus udo angustasque fores adsuetaque tecta gravati frondibus et patula defendimus arbore soles, delituit caelum et subitis lux candida cessit nubibus ac tenuis graviore favonius austro immaduit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis24)
"- terras caelumque fretumque adtremere oranti tantosque ex ordine vidi delituisse deos?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권116)
"satis occultata, Pelasgi, delituit virtus:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권211)
Si ea est qua cognita ad bonum quis reformatur, sequitur ut falsae renuntietur, conperta inprimis illa omni ratione quae delitiscens sub nominibus et imaginibus mortuorum quibusdam signis et miraculis et oraculis fidem divinitatis operatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 31:1)
Sed quanta auctoritas legum humanarum, cum illas et evadere homini contingat et plerumque in admissis delitiscenti, et aliquando contemnere ex voluntate vel necessitate deliquenti?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 5:1)
Consus, ut diximus, apud metas sub terra delitescit Murcias.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 2:1)
locus, stipes, elogium, etiam quibus opus non est, praedicatum etiam (taceo de reliquis) [etiam] quae in tenebris et in speluncis suis delitescere decebat, ne diem contaminarent.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 2:3)
sub tribunicia umbra consularem virum delituisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 451:2)
sed antecedente fama nuntiisque Clusinorum, deinceps inde aliorum populorum, plurimum terroris Romam celeritas hostium tulit, quippe quibus velut tumultuario exercitu raptim ducto aegre ad undecimum lapidem occursum est, qua flumen Allia Crustuminis montibus praealto defluens alveo multum infra viam Tiberino miscetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 412:1)
tune omnia pretiosa missa sunt in praealtam voraginem urbis Romanae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VII Periocha6)
esse ostium fluminis praealti, quo circumagi naves in stationem tutam possint - Meduacus amnis erat - :
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 17:1)
nam cum super veterem nivem intactam nova modicae altitudinis esset, molli nec praealtae facile pedes ingredientium insistebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 374:2)
erat in medio rivus praealtis utrimque clausus ripis et circa obsitus palustribus herbis, et quibus inculta ferme vestiuntur, virgultis vepribusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 570:1)
primi, qua modo praeirent duces, per praealtas fluvii ac profundas voragines, hausti paene limo immergentesque se, tamen signa sequebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 27:1)
quam cum et a mari, quo in paene insulae modum pars maior circumluitur, praealtis rupibus et ab ipsa urbe muro et fossa ingenti saeptam videret eoque nec vi nec operibus expugnabilem esse, ne aut se ipsum cura tuendi Tarentinos a maioribus rebus moraretur, aut in relictos sine valido praesidio Tarentinos impetum ex arce, cum vellent, Romani facerent, vallo urbem ab arce intersaepire statuit, non sine illa etiam spe,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 149:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION