라틴어 문장 검색

Quis tibi tunc, Alarice, dolor, cum Marte perirent divitiae spoliisque diu quaesita supellex pulsaretque tuas ululatus coniugis aures, coniugis, invicto dudum quae freta marito demens Ausonidum gemmata monilia matrum Romanasque alta famulas cervice petebat!
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:246)
erexit formido comam, perque omne metallum fusus in attonito palluit aere tremor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam6)
attonitae stringebant vulnera Nymphae;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae84)
sic fluat attonitus Romana per oppida Ganges."
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:79)
iam tum canities animi, iam dulce loquendi pondus et attonitas sermo qui duceret aures.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:10)
quis demens adeo qui iungere sensus cum Stilichone neget?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:82)
totum properare per amnem attonitos reges humili cervice videres.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:274)
luget Avarities Stygiis innexa catenis cumque suo demens expellitur Ambitus auro.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:73)
pressis haesere lupatis attoniti meliore polo rursusque verendum in chaos obliquo certant temone reverti.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:100)
attonitus stabulo ceu pastor inani, cui pecus aut rabies Poenorum inopina leonum aut populatrices infestavere catervae;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:91)
Haeret adhuc suspensa Ceres et singula demens ceu nondum transacta timet;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:160)
causis fallacibus instat, arguit attonitos se iudice.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:119)
"non ulterius bacchabere demens.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:193)
nec murice tinctis velleribus quaeretur honos, sed sponte rubebunt attonito pastore greges pontumque per omnem ridebunt virides gemmis nascentibus algae."
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:203)
sic attonitos ad litora pisces aequoreus populator agit rarosque plagarum contrahit anfractus et hiantes colligit oras.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:222)

SEARCH

MENU NAVIGATION