라틴어 문장 검색

si qui multiplici consulatu functus in barbaras nationes forte deuenerit, uenerandumne barbaris honor faciet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:19)
Interim nobiles homines ex suis oppidis profugere et in castra Caesaris devenire et de adversariorum eius crudelitate acerbitateque commemorare coeperunt.
(카이사르, 아프리카 전기 26:2)
Conatur tamen eos vallo fossaque circummunire, ut quam maxime repentinas eorum eruptiones demoretur;
(카이사르, 내란기, 1권 81:9)
sed eodem spectans, si itinere impeditos perterritos deprehendere posset, exercitum e castris eduxit equitatumque praemisit ad novissimum agmen demorandum, neque consequi potuit, quod multum expedito itinere antecesserat Caesar.
(카이사르, 내란기, 3권 75:6)
Caesar, necessariis rebus imperatis, ad cohortandos milites, quam [in] partem fors obtulit, decucurrit et ad legionem decimam devenit.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 21장1)
Quam quisque ab opere in partem casu devenit quaeque prima signa conspexit, ad haec constitit, ne in quaerendis suis pugnandi tempus dimitteret.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 21장6)
ac nullo hoste prohibente aut iter demorante incolumem legionem in Nantuates, inde in Allobroges perduxit ibique hiemavit.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 6장5)
Explorato hostium consilio nostri ad proeliandum animo atque armis parati, cum subsequentibus legionibus nullam dimicationem recusarent, turmatim in eum locum devenerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 19장2)
ne vos longe sermone petito demorer, exemplum veteris cognoscite facti:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:146)
devenere locum, Cereris quo tecta nitebant Cyclopum firmata manu:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:125)
huc post emeritam mortalia saecula vitam deveniunt.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:279)
Quare prudentis magistri est eius modi nomenclationis aucupio, quo potiri nequeat,studiosos non demorari;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 31:1)
iam primum Agrippina, velut dolore victa et solacia conquirens, tenere amplexu Britannicum, veram paterni oris effigiem appellare ac variis artibus demorari ne cubiculo egrederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 68장2)
ille nihil demoratus exsurgit et omnia simul properantur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 69장3)
omnibus ciuilibus bellis nullam cladem nisi per legatos suos passus est, quorum C. Curio in Africa periit, C. Antonius in Illyrico in aduersariorum deuenit potestatem, P. Dolabella classem in eodem Illyrico, Cn.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 36장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION