라틴어 문장 검색

Igitur Bruto Collatinoque ducibus et auctoribus, quibus ultionem sui moriens matrona mandaverat, populus Romanus ad vindicandum libertatis ac pudicitiae decus quodam quasi instinctu deorum concitatus regem repente destituit, bona diripit, agrum Marti suo consecrat, imperium in eosdem libertatis suae vindices transfert, mutato tamen et iure et nomine.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE MUTATIONE REI PUBLICAE 1:1)
Apud poetam nostrum, inquit, tantam scientiam iuris auguralis invenio, ut, si aliarum disciplinarum doctrina destitueretur, haec illum vel sola professio sublimaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 17:2)
Ventus ab extremo pelagus sic axe volutet, Destituatque ferens;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:9)
Lassata triumphis Destituit Fortuna tuis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:53)
Nondum destituit calidus tua vulnera sanguis, Semianimisque iaces, et adhuc potes esse superstes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:69)
cum paene fideles Per tot bella manus, satiatae sanguine, tandem Destituere ducem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:4)
quando pietasque fidesque Destituunt, moresque malos sperare relictum est, Finem civili faciat discordia bello.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:46)
quem numina numquam Destituunt, de quo male tunc Fortuna meretur, Cum post vota venit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:79)
Mentem iam verba paratam Destituunt, blandaeque iuvat ventura trahentem Indulgere morae, et tempus subducere fatis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:5)
Iam vos ego nomine vero Eliciam, Stygiasque canes in luce superna Destituam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:55)
Non aetas haec carpsit edax, monimentaque rerum Putria destituit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:40)
Has vada destituunt, atque interrupta profundo Terra ferit puppes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:8)
Illa manus quondam studiorum fida meorum Et felix domino notaque Caesaribus, Destituit primos viridis Demetrius annos:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CI1)
Te fingente nefas Pyladen odisset Orestes, Thesea Pirithoi destituisset amor, Tu Siculos fratres et maius nomen Atridas Et Ledae poteras dissociare genus.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXIV2)
furias autem canes dici et Lucanus testatur, ut Stygiasque canes in luce superna destituam (6.733) et in sexto Vergilius visaeque canes ululare per umbram adventante dea.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 20920)

SEARCH

MENU NAVIGATION