라틴어 문장 검색

At ubi aures, in uiro puta, perforatae sunt et offendunt, traicere id cauum celeriter candente acu satis est, ut leuiter eius orae ulcerentur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 3:1)
quidam ipso umbilico perforato id facere consuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 15장 1:4)
Nonnumquam autem uenter ictu aliquo perforatur, sequiturque ut intestina euoluantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 1:1)
Si tenuius intestinum perforatum est, nihil profici posse iam rettuli.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 1:3)
Dependent uero ab inguinibus per singulos neruos, quos cremasteras Graeci uocant, cum quorum utroque binae descendunt et uenae et arteriae.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 1:6)
eae uero, quae mediae imaeue tunicae insident, ut magis conditae non aeque quidem cernuntur, sed tamen etiam uisui subiectae sunt, praeterquam quod et tumoris aliquid est pro uenarum magnitudine ac modo, et id prementi magis renititur ac per ipsos uenarum toros inaequale est et, qua parte id est, testiculus magis iusto dependet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 10:2)
neruus, ex quo testiculus dependet, plenior fit simulque indurescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 11:3)
lina, quibus capita earum continebuntur, extra plagam dependere debebunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 5:2)
si plus est, sinere oportet dependere, quantum ex utero prolapsum est, idque adurentibus medicamentis inlinere, donec emoriatur et excidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 1:4)
acus ab exteriore parte oram uulneris perforat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 3:4)
Nam neque ad generationem quicquam is confert, et omnibus indecore, quibusdam etiam cum dolore dependet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 5:2)
neruus, ex quo testiculus dependet, praecidendus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 5:5)
cutis, quae super glandem est, extenditur, notaturque utrimque a lateribus atramento qua perforetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 5:3)
mediae perforatae, qua spinae medulla cerebro commissa descendit, circa quoque per duos processus tenuibus cauis peruiae, per quae membrana cerebri similes membranulae deducuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 11:6)
Sed tum maiore cura agendum est, cum iam aut simplex os dimidium perforatum est, aut in duplici superius:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION