라틴어 문장 검색

Id ut scite fiat, meminerit alligator ne torqueat sarmentum sed tantum innexum devinciat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 4:1)
et ut omnis materia, quae nondumpotest praecipitari, iugo superponatur, ut potius innixa perticae, quam e vinculo dependeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 4:2)
Sic deinde ordinata vineta festinabimus emundare, sarmentisque et calamentis 3 liberare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 1:1)
Eoque debemus intellegere nullam partem anni excipi, si sit sarmenti silentis facultas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 1:3)
Nam pluri- mum interest non esse longum sarmentum, quod inseratur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 6:2)
Huius traducis si non est facultas, tum detractum viti quam recentissimum eligitur sarmentum, et leviter circumrasum, ut cortex tantum detrahatur, aptatur foramini, atque ita luto circumlinitur resecta vitis, ut totus truncus alieni generis vitiserviat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 14:1)
In ea deinde vinea quam capitatam diximus, iuxta ipsam matrem usque ad corpus sarmentum detrahitur, una aut altera tantummodo gemma relicta, quae ipsi trunco adhaeret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 11:4)
Itaque post vindemiam velut inutilia sarmenta decidunt, et a stirpe submovent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 16:2)
Quoniam quidem partes sarmentorum, quae fuerant obrutae, satis multas habent radices, quae depositae scrobibus confestim comprehendant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 16:4)
Me autem longus docuit usus, multo utilius esse primo quoque tempore falcem vitibus admovere, nec supervacuis sarmentis pati silvescere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 23:1)
Alterum genus palmitis, quod de novello nascitur et in tenero alligatum dependet, materiam vocamus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 35:1)
Cum semina depones,dextra sinistraque usque in imum scrobem fasciculos sarmentorum bracchii crassitudinis demittito, ita ut supra terram paulum extent, per quos aestate parvo labore aquam radicibus sub-ministres.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 8:1)
Alio modo, cum iam matura mala fuerint, antequam rumpantur, ramulos, quibus dependent, intorqueto.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 16:3)
Ea porro vena, quae in aure videtur esse amplissima, sarmento prius verberatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 3:4)
deinde fasce sarmentorum incenso, cum iam ignis in favillam reddit, ferventi cineri bos cogitur insistere, ac pice liquida cum oleo vel axungia cornua eius linuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 15장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION