라틴어 문장 검색

Gentiles vero sentientes [0637C] hanc Christianorum puppim inter se stulto errore allapsam, eam undique coronantes, tota nocte ejus inhabitatores pravi impugnatione vexaverunt, et illi econtra fortiter restiterunt, donec orto mane, non ultra tot millium jacula et vim sufferre valentes, et a defensione cessantes, universi cum septem equitibus et cunctis mulieribus capti et decollati sunt, praeter solum armigerum, qui temerario ausu inter undosas procellas vix nando evasit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 48:5)
cum nec avium volatus tumultum populi vociferantis sufferret, sed [0654C] altis vocibus attonitae ac lapsae ab aere in medium vulgus a volatu deficiebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:13)
[0660D] Ad haec Gerhardus quidam eques de domo regis Baldewini, qui partem redituum civitatis Japhet pro militari obsequio obtinebat, mediis Christianorum turmis equo velocissimo adfuit, virtutem et copias innumerabiles inimicorum et adeo intolerabiles asserens, ut nunquam praesens Christianorum manus has sufferre possit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 22:1)
Cives enim et idem traditor fame intolerabili [0664C] oppressi, et vim Tankradi ultra sufferre non valentes, sibi parci rogaverunt, dextrasque sibi dari civitatis portas promittentes aperire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 42:4)
Sed vim tantorum non valentes sufferre Christiani, vix ad aridam et nequaquam ad portum fugam inierunt, tribus suorum navibus superatis et captis, ac universis in ea repertis caesis et decollatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 96:6)
- Rege suam sententiam confirmante, Evermerus deponitur, Gobelino sedem illius obtinente.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 115:3)
Et nota quod a maiori perfecto sentencie tempus non animus facit, non enimin potestate animi deponere amorem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 79:6)
Et in Catone dicitur, Interpone tuis interdum gaudia curis, Ut possis animo quemvis sufferre laborem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 41:13)
Que si non ledat, tamen hanc sufferre molestum est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 22:2)
Et ideo quasi propheta praevidens se cum sanctis, et qui pro devotione animas suas in Christo deposuerunt, futurum, laetatur;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 2:11)
XXIII, 10), id est, consepeliatur, ut sua vitia deponat, justorum assumat gratiam qui mortificationem Christi in corpore suo atque anima circumferunt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:21)
Sed sunt principatus aerii, et potestates mundi, qui nos velut de muro dejicere animae, vel impedire recte gradientes, vel ad altiora tendentes quaerunt deponere, et ad terrena revocare.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 2:1)
His ergo anima quae cupit evolare, deponitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 4:1)
Dux ipse nisi confecto praelio non sumit lauream, nec miles arma deponit, nec stipendii mercedem adipiscitur, nisi hoste superato.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 6:12)
Laudet et te unusquisque moriturus, unusquisque depositus aevo, unusquisque confectus vulnere gravi, unusquisque morbo absumptus, et jam morti proximus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 8:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION