라틴어 문장 검색

Quod muliebre corpus crebris purga­tionibus deputatum pluribus consertum est foraminibus, ut pateat in meatus et vias praebeat humori in egestionis exitium confluenti, per haec foramina vapor vini celeriter evanescit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 18:2)
cumque a praesentibus quaereretur, cur eum alienae manui et digito, et non huic gestamini deputatis potius insereret, ostendit manum laevam ex vulnere tumidiorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 6:2)
quarum receptacula in nostris oculis sunt, et ideo ad deputatam sibi a natura sedem proprii sensus recurrunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 4:2)
tum equidem in senecta hoc deputo miserrimum, sentire ea aetate eumpse esse odiosum alteri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 33:5)
Proin vide ne, quem tu esse hebetem deputes aeque ac pecus, s sapientia munitum pectus egregie gerat Teque regno expellat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 67:3)
proin vide ne, quem tu esse hebetem deputes aeque ac pecus, is sapientia munitum pectus egregie gerat teque regno expellat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 67:4)
ergo ex futuris prisca coepit fabula factoque primo res notata est ultima, ut ille mortis inchoator rusticus insulsa terrae deferens libamina Deumque rerum mortuarum deputans rastris redacta digna sacris crederet, viventis atrox aemulator hostiae.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말13)
"legale damnum deputemus praemiis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1208)
Malo quidem me dignum quovis deputem, Si id faciam:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 1115)
Sed quando sese esse indignam deputat matri meae Quae concedat, cuiusque mores toleret sua modestia, Neque alio pacto componi potest inter eas gratia, Segreganda aut mater a me est, Phidippe, aut Philumena:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 570)
tun virum me aut hominem deputas adeo esse?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 123)
Edepol nae meam herus esse operam deputat parvi preti, Qui ob rem nullam misit, frustra ubi totum desedi diem, Myconium hospitem dum exspecto in arce Callidemidem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 34)
Quicquid praeter spem eveniat omne id deputare esse in lucro.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 140)
Quicquid praeter spem eveniet, omne id deputabo esse in lucro.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 149)
habeo ius, quia abdicatio actio non est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 160:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION