라틴어 문장 검색

nam Phaedro nihil elegantius nihil humanius, sed stomachabatur senex si quid asperius dixeram, cum Epicurus Aristotelem vexarit contumeliosissime, Phaedoni Socratico turpissime male dixerit, Metrodori sodalis sui fratrem Timocraten, quia nescio quid in philosophia dissentiret, totis voluminibus conciderit, in Democritum ipsum quem secutus est fuerit ingratus, Nausiphanem magistrum suum, a quo nihil didicerat, tam male acceperit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 93:6)
satis enim eis res ipsa respondet, cum aut non adhibeantur ad causas aut adhibiti derideantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 4장 2:2)
Illa vero deridenda adrogantia est, in minoribus navigiis rudem esse se confiteri, quinqueremis autem aut etiam maiores gubernare didicisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 174:1)
Quid, si in homines caros iudicibusque iucundos sine ulla praemunitione orationis acerbius et contumeliosius invehare, nonne a te iudices abalienes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 304:2)
Qua re omnis istos me auctore deridete atque contemnite, qui se horum, qui nunc ita appellantur, rhetorum praeceptis omnem oratoriam vim complexos esse arbitrantur neque adhuc quam personam teneant aut quid profiteantur intellegere potuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 54:2)
qui rogo impositus revixisset multaque de inferis secreta narrasset haec, quae de animae immortalitate dicerentur caeloque, non somniantium philosophorum esse commenta nec fabulas incredibiles, quas Epicurei derident, sed prudentium coniecturas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 65)
non enim ignoras, quam ista derideant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 56:3)
non enim ignoras quam ista derideant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 56:3)
numquam essem sine cura, si quid iracundius contumeliosius aut neglegentius, quae fert vita hominum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 6 8:2)
Balbi Corneli litterarum exemplum quas eodem die accepi quo tuas misi ad te, ut meam vicem doleres, cum me derideri videres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 15 6:3)
nulla παρεγχείρησισ fieri potest contumeliosior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 6:7)
de nostris autem Antiatibus satis videbar plane scripsisse, ut non dubitares quin essent otiosi futuri usurique beneficio Antoni contumelioso.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 12 2:4)
quamquam, qui istinc veniunt, partim te superbum esse dicunt, quod nihil respondeas, partim contumeliosum, quod male respondeas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 10 1:3)
recordare cetera, quam cito senatum illo die facta sortitione coegerim, quam multa de te verba fecerim, cum tu ipse mihi dixisti orationem meam non solum in te honorificam sed etiam in conlegas tuos contumeliosam fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 4:8)
derideri te putas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 32 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION