라틴어 문장 검색

nam cum ante gladiis configeretur, a fetialibus inventum ut silice feriretur ea causa, quod antiqui Iovis signum lapidem silicem putaverunt esse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6412)
hic alii spolia occisis derepta Latinis secundum suae gentis ritum alii hostilia arma, alii peremptorum cremabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1931)
dereptumque ab equo dextra complectitur hostem hoc de historia tractum est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7431)
nunc expetitur, quod est tamquam artifex conquirendae et comparandae voluptatis - quam autem ego dicam voluptatem, iam videtis, ne invidia verbi labefactetur oratio mea - . nam cum ignoratione rerum bonarum et malarum maxime hominum vita vexetur, ob eumque errorem et voluptatibus maximis saepe priventur et durissimis animi doloribus torqueantur, sapientia est adhibenda, quae et terroribus cupiditatibusque detractis et omnium falsarum opinionum temeritate derepta certissimam se nobis ducem praebeat ad voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 55:4)
qui cum cruciaretur non ferendis doloribus, propagabat tamen vitam aucupio, 'sagittarum configebat tardus celeres, stans volantis', ut apud Accium est, pennarumque contextu corpori tegumenta faciebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 43:2)
auditum est pantheras, quae in barbaria venenata carne caperentur, remedium quoddam habere, quo cum essent usae non morerentur, capras autem in Creta feras, cum essent confixae venenatis sagittis, herbam quaerere quae dictamnus vocaretur, quam cum gustavissent sagittas excidere dicunt e corpore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 126:4)
sic in vita sibi quemque petere, quod pertineat ad usum, non iniquum est, alteri deripere ius non est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 52:4)
Nuculam an confixum vis facere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 253:6)
quid apud Euripidem Hercules, cum ut Eurysthei filios ita suos configebat sagittis, cum uxorem interemebat, cum conabatur etiam patrem, non perinde movebatur falsis ut veris moveretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 120:5)
cuius procurator non omnia iudicia acceperit quae quisque in verba postularit, cuius procurator a praetore tribunos appellare ausus sit, eum non defendi, eius bona recte possideri posse, ei misero, absenti, ignaro fortunarum suarum omnia vitae ornamenta per summum dedecus et ignominiam deripi convenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 2:2)
Insecuta sunt Cydonia etiam mala spinis confixa, ut echinos efficerent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:16)
Immo, ne quod vestigium sceleris superesset, totum anserem laceratum verubus confixit epulasque etiam lautas paulo ante, ut ipsa dicebat, perituro paravit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:28)
Deripui tunicam - nec multum rara nocebat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 57)
Nec tamen ater erat nec erat tamen aureus ille, Sed, quamvis neuter, mixtus uterque color - Qualem clivosae madidis in vallibus Idae Ardua derepto cortice cedrus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 147)
Ante meos saepe est oculos ornata nec umquam Bracchia derepta saucia fecit acu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1411)

SEARCH

MENU NAVIGATION