라틴어 문장 검색

mea ratio fuit alia, quod neque desipiente populo nec integra re mihi ad consulendum, capesseremne rem publicam, implicatus tenebar, sed laetatus tamen sum, quod mihi liceret in eadem causa et mihi utilia et cuivis bono recta defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 21:5)
in quo cum obiurgarer, quod nimio gaudio paene desiperem, ita me defendebam E/go voluptatem a/nimi nimiam - .
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 9 2:7)
neque enim eram tam desipiens, ut privatae rei causa legari putarem, qui et tibi non privato et pro re non privata sua, sed publica, non in privato, sed in publico orbis terrae consilio, id est in senatu, ut gratias agerent, mittebantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 8 4:6)
memini cum mihi desipere videbare, quod cum istis potius viveres quam nobiscum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 28 1:1)
antea subirascebar brevitati tuarum litterarum, nunc mihi loquax esse videor ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 24 1:2)
cum enim tuus iste Stoicus sapiens syllabatim tibi ista dixerit, veniet flumen orationis aureum fundens Aristoteles qui ilium desipere dicat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 160:2)
cur mihi magis suscensetis qui ista non aspernor quam is qui cum audiunt desipere vos arbitrantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 165:5)
adulescentibus paulo loquacioribus est serviendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 3장8)
Tinctus colore noctis manu puer loquaci" Marius Victorinus III 17 (in Keilii grammaticis VIp.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XIX5)
Canes effugere cum iam non possit fiber, (Graeci loquaces quem dixerunt castorem Et indiderunt bestiae nomen dei, Illi qui iactant se verborum copia), Abripere morsu fertur testiculos sibi, Quia propter illos sentiat sese peti.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Fiber.1)
Me specta nutusque meos vultumque loquacem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 411)
Occidit illa loquax humanae vocis imago, Psittacus, extremo munus ab orbe datum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 621)
admoneo, veniat nequis ad illa loquax.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 83:3)
Regia progenies, cui nobilitatis origo nomen in Eumolpi pervenit usque, Coty, fama loquax vestras si iam pervenit ad auris, me tibi finitimi parte iacere soli, supplicis exaudi, iuvenum mitissime, vocem, quamque potes, profugo (nam potes) adfer opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 91)
saepe canes leporesque umbra iacuere sub una, et stetit in saxo proxima cerva leae, et sine lite loquax cum Palladis alite cornix sedit, et accipitri iuncta columba fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권50)

SEARCH

MENU NAVIGATION