라틴어 문장 검색

Praeter haec, si umida est, prosunt frictiones validae cum quibusdam calfacientibus, sic ut caput quoque siccum vehementer perfricetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 10장11)
Perfricanda vero non diu sed vehementer brachia et crura et calfacienda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장53)
18 His cognitis, primum malagmata subiciam, quae fere non sunt refrigerandi sed calfaciendi causa reperta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장1)
Reliqua fere calefaciunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장4)
Haec autem eadem omnem dolorem levant, dura emolliunt, mediocriter calfaciunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장32)
Quidam post rabiosi canis morsum protinus in balineum mittunt ibique patiuntur desudare, dum vires corporis sinunt, ulcere adaperto, quo magis ex eo quoque virus destillet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장17)
si non vacat, unguendus ex calfacientibus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장98)
quidam contrito semini portulacae mel adiciunt, eatenus ne id ex specillo destillet, eoque inungunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장388)
id vel calido pane vel cera subinde calfacta foveri oportet sic, ne nimius is calor sit sed facile ea parte sustineatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장15)
Etiamnum in angulo, qui naribus propior est, ex aliquo vitio quasi parva fistula aperitur, per quam pituita adsidue destillat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장80)
eo, quod cruenta destillat, eum esse spinosum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장77)
Quidam cataplasmatis calfacientibus utuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장122)
perpetuum in omnibus non est, cum potius naturale sit potione aestuantem stomachum refrigerari, frigentem calefieri.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 7:3)
calidus refrigerare, frigidus calefacere;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 14:2)
Calefacit autem unctio, aqua salsa, magisque si calida est, omnia salsa, amara, carnosa;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION