라틴어 문장 검색

"vix bono peraguntur exitu, quæ malo sunt inchoataprincipio."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 220:12)
Quibus ita peractis, Prudentia, summo mane in remoto et secreto locosimul cum Melibeo existens, dixit ei:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 307:1)
Quae peracto negotio ad propria remeavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:6)
Et hoc peracto mulier post puteum seabscondit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:28)
His ita peractis septem philosophosad eum misit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 172:11)
Aeternam felicitatem describit, quam nobis etiam destinatam esse demonstrat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 1:1)
Excogitatum est super his, ut homines quidam ignoti, vilitate ipsa parum cavendi, ad colligendos rumores per Antiochiae latera cuncta destinarentur, relaturi quae audirent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 6:1)
Et misso Sereniano, quem in crimen maiestatis vocatum quibusdam absolutum esse supra monstravimus, Pentadio quin etiam notario, et Apodemio agente in rebus, eum capitali supplicio destinavit, et ita colligatis manibus in modum noxii cuiusdam latronis, cervice abscisa, ereptaque vultus et capitis dignitate, cadaver est relictum informe, paulo ante urbibus et provinciis formidatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 23:2)
His tot ac talibus prospero peractis eventu, in palatio Constanti quidam Iulianum culpantes, ut princeps ipse delectaretur, irrisive Victorinum ideo nominabant, quod verecunde referens quotiens imperaret, superatos indicabat saepe Germanos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 67:1)
Quae illi maturata ad suam perniciem contemplantes, metuque rei peractae volucriter congregati, precibus et humilitate suprema, petiere missis oratoribus pacem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 12:1)
Hoc memorabili bello, comparando quidem Punicis et Teutonicis, sed dispendiis rei Romanae peracto levissimis, ut faustus Caesar exultabat et felix;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 14:1)
Quibus hoc modo peractis, disperso per stationes milite consuetas, ad hiberna regressus est Caesar.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 10:2)
Et reductus imperator ad regiam, otioque bidui recreatus, Sirmium cum pompa triumphali regressus est, et militares numeri destinatas remearunt ad sedes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 32:3)
Post cuius adventum incitatis viribus omnes venere Mogontiacum, ubi Florentio et Lupicino (Severi successore) destinate certantibus, per pontem illic constitutum transiri debere, renitebatur firmissime Caesar, asserens pacatorum terras non debere calcari, ne (ut saepe contigit) per incivilitatem militis occurrentia vastitantis, abrupte foedera frangerentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 7:2)
Unde fortunas suas sitas in extremo iam cogitantes, destinatam ruebant in mortem, et partiti munera dimicandi inter necessitatis articulos, relictis qui moenia tuerentur, reserata latenter postica, strictis gladiis valida manus erupit, pone sequentibus aliis, qui flammas occulte portabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION