라틴어 문장 검색

aditus autem atque itinera duo, quae extra murum ad portum ferebant, maximis defixis trabibus atque eis praeacutis praesepit.
(카이사르, 내란기, 1권 27:4)
Asseres enim pedum XII cuspidibus praefixi atque hi maximis ballistis missi per IIII ordines cratium in terra defigebantur.
(카이사르, 내란기, 2권 2:2)
Duae primum trabes in solo aeque longae distantes inter se pedes IIII collocantur, inque eis columellae pedum in altitudinem V defiguntur.
(카이사르, 내란기, 2권 10:3)
Ad extremum musculi tectum trabesque extremas quadratas regulas IIII patentes digitos defigunt, quae lateres, qui super musculo struantur, contineant.
(카이사르, 내란기, 2권 10:6)
Haec cum machinationibus immissa in flumen defixerat fistucisque adegerat, non sublicae modo derecte ad perpendiculum, sed prone ac fastigate, ut secundum naturam fluminis procumberent,
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 17장4)
Ripa autem erat acutis sudibus praefixis munita, eiusdemque generis sub aqua defixae sudes flumine tegebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 18장3)
Transfigitur scutum Pulloni et verutum in balteo defigitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 44장7)
Color autem eum morbum detegit, maxime oculorum, in quibus quod album esse debet, fit luteum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장5)
si discussus non est, qua dolet, cucurbitulas sine ferro defigere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 21장6)
si parum est, cucurbitulae tamen defigendae sunt in inguinibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장7)
Quo die rursus detecto vulnere considerandus color est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장231)
Cuicumque vero oculi caligabunt, huic opus erit multa ambulatione atque exercitatione, frequenti balneo, ubi totum quidem corpus perfricandum est, praecipue tamen caput, et quidem irino, donec insudet velandumque postea nec detegendum antequam sudor et calor domi conquierint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장365)
Quorum ubi aliquid detectum est, excipiendum hamo retuso est, abducendumque a scalpello.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장15)
Itaque, quantum fieri potest, eodem momento et cutis incidenda est, et os detegendum et omni vitio liberandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장33)
Color autem eum morbum detegit, maxime oculorum, in quibus quod album esse debet, fit luteum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION