라틴어 문장 검색

Sed praevenit cogitatum meum emptor anxius pretio depenso statim, quod quidem gaudens dominus scilicet taedio mei facile suscepit, septemdecim denarium, et illico me tumida spartea deligatum tradidit Philebo:
(아풀레이우스, 변신, 8권 13:15)
"Sed ecce per plateam dum Barbarus vultu turgido subductisque superciliis incedit iratus ac pone eum Myrmex vinculis obrutus, non quidem coram noxae prehensus, conscientia tamen pessima permixtus, lacrimis uberibus ac postremis lamentationibus inefficacem commovet miserationem, opportune Philesitherus occurrens, quamquam diverso quodam negotio destinatos, rei pentina tamen facie permotus, non enim deterritus, recolens festinationis suae delictum et cetera consequenter suspicatus sagaciter, extemplo sumpta familiari constantia, dimotis servulis invadit cum summo clamore Myrmecem pugnisque malas eius dementer obtundens, At te inquit Nequissimum et periurum caput, dominus iste tuus et cuncta caeli numina, quae deierando temere devorasti, pessimum pessime perduint, qui de balneis soleas hesterna die mihi furatus es."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:40)
nec ille prostratus et praeventus vulneribus ullum repperire saluti quiens subsidium, quod solum restabat, simulat sese mortuum.
(아풀레이우스, 변신, 9권 37:3)
"Ergo miserere tua causa pereuntis nec te religio patris omnino deterreat, cui morituram prorsus servabis uxorem:"
(아풀레이우스, 변신, 10권 3:9)
Et hoc quidem non adeo mentiebatur, quod iam destinatam iuveni mortem praevenisset puer;
(아풀레이우스, 변신, 10권 5:4)
Nec tantillum cruciarius ille vel fortuna tam magni iudicii vel confertae conspectu curiae vel certe noxia conscientia sua deterritus, quae ipse finxerat quasi vera asseverare atque asserere incipit:
(아풀레이우스, 변신, 10권 7:7)
"quod si vere peremptus est, si morte praeventus est, quaeratis licet causas mortis eius alias."
(아풀레이우스, 변신, 10권 11:10)
"Laudo istam tuam mehercules et ipse constantiam, quod cotidie furatis clanculo partibus praevenisti querimoniam, quam diutissime sustinens tacitus ingemescebam, ne viderer rapinae sordidae meum fratrem arguere."
(아풀레이우스, 변신, 10권 14:8)
At illa, per absentiam mariti nata puella, insita matribus pietate praeventa, descivit ab obsequio mariti, eamque prodidit vicinis alumnandam, regressoque iam marito natam necatamque nuntiavit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 23:7)
Nati sunt ergo ei filii et filiae de supradicta coniuge sua Aethelflaed primogenita, post quam Eadwerd, deinde Aethelgeofu, postea Aelfthryth, deinde Aethelweard natus est, exceptis his, qui in infantia morte praeveniente praeoccupati sunt;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 75 78:1)
sed cum talia dicerentur, fateor, eorum fletu praeventus meum abstinere non potui.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 7:8)
Potens est quidem dextera domini quae furorem illius a misera vidua et desolata compescat et eum, quibus modis novit, a tam scelerata dispositione deterreat.
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 4:1)
Nam in parvo peccato illi sunt qui metu deterriti maximeque, ne offenderent eos quos in illo oppido plurimum posse et inimicos ecclesiae noverant, opem ferre non ausi sunt;
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 9:2)
Unde pervides pro vivacitate mentis tuae ad hoc esse nitendum servata mansuetudine et moderatione Christiana, ut aut ceteros deterreamus eorum imitari perversitatem aut ceteros optemus eorum imitari correctionem.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 10:5)
Proinde si occidendos in his homines putaveritis, deterrebitis nos, ne per operam nostram ad vestrum iudicium aliquid tale per veniat, quo comperto illi in nostram perniciem licentiore audacia grassabuntur, necessitate nobis impacta ut etiam occidi ab eis eligamus, quam eos occidendos vestris iudiciis ingeramus.
(아우구스티누스, 편지들, 27. (A. D. 409 Epist. C) Domino Eximio Meritoque Honorabili Insigniterque Laudabili Filio Donato Augustinus In Domino salutem 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION