라틴어 문장 검색

sed quod repulse inguinibus immorentur, ibique tumorem excitent, atque ita fiat mali non finis, sed mutatio.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 4:4)
Nonnulli pelle hyaenae satoriam trimodiam vestiunt atque ita ex ea, cum paulum immorata sunt semina, iaciunt non dubitantes proventura, quae sic sata sint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 9:5)
At planities maxime talis probatur, quae exigue prona non patitur diutius imbres aut influentis rivos immorari, sed ut quis eam supervenit umor, lente prorepit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 16장 5:1)
Sunt et ante detractionem sanguinis illa remedia:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 6장 5:1)
Incubantibus autem gallinis iuxta ponendus est cibus, ut saturae studiosius nidis immorentur, neve longius evagatae refrigerent ova, quae quamvis pedibus ipsae convertant,aviarius tamen cum desilierint matres, circumire debet,ac manu versare, ut aequaliter calore concepto facile animentur, quin etiam si qua unguibus laesa vel fracta sunt, ut removeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 14:1)
Sunt enim quibus cordi est vel in silvulis tamaricum, aut scirporum frutectis immorari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 4:2)
Arborum vero sunt probatissimae, rutila atque alba ziziphus, nec minus tamarices,tum etiam amygdalae, persicique, ac pyri, denique pomiferarum pleraeque, ne singulis immorer.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 3:1)
Ora cavearum, quae praebent apibus vestibula, proniora sint quam terga, ut ne influant imbres, et si forte tamen incesserint,non immorentur, sed per aditum effluant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 4:1)
talis detractio laus tua est.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:30)
Quid enim mihi prodest, si aliis mala mea referas, si me nesciente peccatis meis, immo detractionibus tuis alium vulneres et, cum certatim omnibus narres, sic singulis loquaris, quasi nulli alteri dixeris?
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:40)
Et, ut huic vocabulo diutius immoremur, Hyllus libro quem de dis conposuit ait Vitulam vocari deam quae laetitiae praeest.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 13:1)
Epicurus quoque simili modo maximam voluptatem privationem detractionemque omnis doloris definivit his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 15:1)
nam detractio fit υ litterae et ο remanet brevis, quo modo οὔρεά τε σκιόεντα pro ὄρεα, ποίησον pro πόησον. et hoc, quia aut ω est naturaliter longa, aut ου diphthongus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5356)
patrias avdite preces poterat videri idem dixisse, nisi libenter voto suo immoraretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5741)
ut enim, cum cibo et potione fames sitisque depulsa est, ipsa detractio molestiae consecutionem affert voluptatis, sic in omni re doloris amotio successionem efficit voluptatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 48:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION