라틴어 문장 검색

Verum si consuetudinis vires, cum simplex solummodo sit et seiuncta, tantae sint, multo magis consuetudo copulata et coniuncta, et in collegium coacta, excellit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 2:2)
et propter ea, quae de his viderant et quae eis acciderant, statuerunt et in sollemnem ritum numquam mutandum susceperunt Iudaei super se et semen suum et super cunctos, qui religioni eorum voluerint copulari, ut duos hos dies secundum praeceptum et tempus eorum singulis annis celebrarent.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장27)
Iuncti enim ij et xiiij in xvj crescunt, quos senarius cum denario copulatus efficiet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter inpari eiusque proprietatibus. 4:17)
Hoc autem admirabile profundissimumque in istorum ordinibus invenitur, quod primus dux primusque comes ad se invicem nulla numeri intermissione copulantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De quodam utili ad cognitionem superparticularibus accidente. 1:1)
Quadrati vero numeri, id est tetragoni, procreatio fiebat ex numeris, qui uno intermisso copulabantur, cum se binario superarent.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De exagonis eorumque generationibus. 1:3)
ad eas vero, quae sunt a pentagono pentagoni copulandi sunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 1:7)
Huic si copules septem, sedecim quadrati forma se suggerit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod ex inparibus quadrati, ex paribus parte altera longiores fiant 4:9)
Et insequenti quoque ordine, ubi ex vj et xij et bis in suam summam ducto novenario xxxvj fiunt, ex continenti pari senario copulantur;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Ex eiusdem atque alterius numeri natura qui sunt quadratus et parte altera longior, omnes proportionum habitudines constare 39:11)
Namque ex uno primo tetragono et binario primo parte altera longiore ternarius triangulus copulatur, et ex binario et quaternario, id est ex secundo tetragono senarius triangulus procreatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod ex quadratis et parte altera longioribus omnis formarum ratio consistat 1:2)
Interea veterem exercitum, duas Hispanias confirmari, quarum erat altera maximis beneficiis Pompei devincta, auxilia, equitatum parari, Galliam Italiamque temptari se absente nolebat.
(카이사르, 내란기, 1권 29:4)
Quo facto duas res consecutus est, quod pignore animos centurionum devinxit et largitione militum voluntates redemit.
(카이사르, 내란기, 1권 39:6)
Quidam id etiam devinciunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장31)
eaque deliganda sunt cruribus inter se devinctis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장172)
atque ita devinciendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장222)
Quidam enim per acum duobus linis ad imam basem inmissis sic utrimque devinciunt, quemadmodum et in umbilico (14.5) et in uva (7.11) positum est, ut quicquid super vinculum est emoriatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 17장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION