라틴어 문장 검색

Qui cum Latinos bello devicisset, adscivit eos in civitatem, atque idem Aventinum et Caelium montem adiunxit urbi, quosque agros ceperat, divisit et silvas maritimas omnis publicavit, quas ceperat, et ad ostium Tiberis urbem condidit colonisque firmavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 51:2)
Postea bello subegit Aequorum magnam gentem et ferocem et rebus populi Romani imminentem, idemque Sabinos cum a moenibus urbis reppulisset, equitatu fudit belloque devicit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 56:4)
Nam et omne Latium bello devicit et Suessam Pometiam, urbem opulentam refertamque, cepit et maxima auri argentique praeda locupletatus votum patris Capitolii aedificatione persolvit et colonias deduxit et institutis eorum, a quibus ortus erat, dona magnifica quasi libamenta praedarum Delphos ad Apollinem misit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 68:2)
C. Duellium M. F., qui Poenos classe primus devicerat, redeuntem a cena senem saepe videbam puer;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 57:6)
intellexi enim ex tuis saepe litteris te in iis quos bello devicisti clementiam tuam velle laudari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 15 11:3)
nam ut duellum bellum, et duis bis, sic Duellium eum qui Poenos classe devicit Bellium nominaverunt, cum superiores appellati essent semper Duellii.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 2:6)
Sic quoque devicto restabat tertia tauri forma trucis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 7:3)
mors illi devicta iacet, calcavit abyssum.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon) 43:2)
Bina dabo argento perfecta atque aspera signis pocula, devicta genitor quae cepit Arisba, et tripodas geminos, auri duo magna talenta, cratera antiquum, quem dat Sidonia Dido.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:11)
Per vos et fortia facta, per ducis Evandri nomen devictaque bella Opemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi, fidite ne pedibus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 17:3)
devictam Asiam subsedit adulter.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 10:12)
Icci, beatis nunc Arabum invides gazis et acrem militiam paras non ante devictis Sabaeae regibus horribilique Medo nectis catenas?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 291)
quid debeas, o Roma, Neronibus, testis Metaurum flumen et Hasdrubal devictus et pulcher fugatis ille dies Latio tenebris, qui primus alma risit adorea, dirus per urbis Afer ut Italas ceu flamma per taedas vel Eurus per Siculas equitavit undas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 49)
Lacedaemonii devictis Atheniensibus triginta viros inposuere, qui rem publicam eorum tractarent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장52)
Ita bonum publicum, uti in plerisque negotiis solet, privata gratia deuictum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION