라틴어 문장 검색

Virtus est vitium fugere et sapientia prima stultitia caruisse, vides, quae maxima credis esse mala, exiguum censum turpemque repulsam, quanto devites animi capitisque labore;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 121)
"formidulosis cum latent silvis ferae dulci sopore languidae, senem, quod omnes rideant, adulterum latrent Suburanae canes nardo perunctum, quale non perfectius meae laborarint manus."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 511)
Nam regibus boni quam mali suspectiores sunt semperque iis aliena virtus formidulosa est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 7장2)
Igitur talibus viris non labor insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidulosus:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 7장6)
quippe foedum hominem a republica procul esse volebat, simul quia boni conplures praesidium in eo putabant et iam tum potentia Pompei formidulosa erat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 19장4)
divorso itinere malos a bonis loca taetra, inculta, foeda atque formidulosa habere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장24)
Utrumque autem devitandum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 8:1)
Quisquis vestrum tutam agere vitam volet, quantum plurimum potest, ista viscata beneficia devitet, in quibus hoc quoque miserrimi fallimur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 3:8)
Existimas nunc me detrahere tibi multas voluptates, qui fortuita summoveo, qui spes, dulcissime oblectamenta, devitandas existimo?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 3:3)
Nos utcumque possumus, contenti sumus Bais, quas postero die quam adtigeram reliqui, locum ob hoc devitandum, cum habeat quasdam naturales dotes, quia illum sibi celebrandum luxuria desumpsit."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 1:2)
Itaque quae concursum et admirationem habuerant, cum dedicarentur, devitantur et in antiquorum numerum reiciuntur, cum aliquid novi luxuria commenta est, quo ipsa se obrueret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 8:3)
illa potius vide, illa devita, quae nos observant, quae captant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 1:2)
Itaque, ut in prioribus epistulis dixi, tenera quoque animalia et materno utero vel ovo modo effusa, quid sit infestum, ipsa protinus norunt et mortifera devitant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 18:3)
dum alterum uitium deuitat, incidebat in alterum nec uidebat nimium illum orationis suae splendorem his admixtis sordibus non defendi, sed inquinari:
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 4:3)
Sed non, quidquid reprehendendum, etiam damnandum est, sicut hoc votum amici, quod in manibus est, male utentis bona voluntate et in id vitium incidentis, quod devitat ;
(세네카, 행복론, Liber VI 196:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION