라틴어 문장 검색

Erat illi natus insanabilis clavus, cuius taedio ad mortem irrevocabili constantia decucurrit usque ad supremum diem beatus et felix, nisi quod minorem ex liberis duobus amisit, sed maiorem melioremque florentem atque etiam consularem reliquit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 2:2)
Consilia compluries capiuntur solummodo cum quaedam de valetudine personarum evenerunt insanabilia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 31:7)
Infinita Dei potentia non efficit ut eius paterna lenitas devitetur, quia in Eo affectio et vis iunguntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 94:2)
Si per obiectivam notitiam grave et insanabile damnum providetur, etsi demonstratio certa non est, quodvis tamen propositum impediendum est aut immutandum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 239:4)
"' removete lumen,' dicet insanabilis;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1236)
Posthac incolumem sat scio fore me nunc si hoc devito malum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 514)
Ita nunc imparatum subito tanta te impendent mala, Quae neque uti devitem scio, neque quo modo me inde extraham:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 45)
nanciscetur enim pretium nomenque poetae, si tribus Anticyris caput insanabile numquam tonsori Licino conmiserit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 9:10)
Virtus est vitium fugere et sapientia prima stultitia caruisse, vides, quae maxima credis esse mala, exiguum censum turpemque repulsam, quanto devites animi capitisque labore;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 121)
nam cum omni virtute, quae in feminas cadit, functa insanabilem attulit marito dolorem, tum aetate tam puellari, praesertim meae comparata, potest et ipsa numerari inter vulnera orbitatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 6:2)
Utrumque autem devitandum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 8:1)
Quisquis vestrum tutam agere vitam volet, quantum plurimum potest, ista viscata beneficia devitet, in quibus hoc quoque miserrimi fallimur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 3:8)
Existimas nunc me detrahere tibi multas voluptates, qui fortuita summoveo, qui spes, dulcissime oblectamenta, devitandas existimo?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 3:3)
Nos utcumque possumus, contenti sumus Bais, quas postero die quam adtigeram reliqui, locum ob hoc devitandum, cum habeat quasdam naturales dotes, quia illum sibi celebrandum luxuria desumpsit."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 1:2)
Tullius Marcellinus, quem optime noveras, adulescens quietus et cito senex, morbo et non insanabili correptus sed longo et molesto et multa imperante, coepit deliberare de morte.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION