라틴어 문장 검색

Atque hoc proculdubio viderunt et illi qui tantas dialecticae partes tribuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:4)
Itaque ars illa dialecticae, sero (ut diximus) cavens, neque rem ullo modo restituens, ad errores potius figendos quam ad veritatem aperiendam valuit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:8)
dum ab ingeniorum vel multitudine et consensu vel excellentia et acumine magna sperant, aut etiam dialectica (quae quaedam athletica censeri possit) mentis nervos roborant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:19)
Eandem ingreditur viam (priorem scilicet) intellectus sibi permissus, quam facit ex ordine dialecticae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 43:1)
sed haec mala demum aucta sunt a dialectica ob pompas disputationum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 43:4)
Quod si forte instantia aliqua, non prius animadversa aut cognita, se offerat, axioma distinctione aliqua frivola salvatur, ubi emendari ipsum verius foret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 52:4)
In scientiis, quae in opinionibus et placitis fundatae sunt, bonus est usus anticipationum et dialecticae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 60:1)
Doctrina enim de idolis similiter se habet ad interpretationem naturae, sicut doctrina de sophisticis elenchis ad dialecticam vulgarem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 82:3)
cum distinctio illa, quae recipi consuevit, quod sit infinitum a parte ante, et a parte post, nullo modo constare possit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:5)
Primi generis exemplum in Aristotele maxime conspicuum est, qui philosophiam naturalem dialectica sua corrupit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:1)
negotium densi et rari, per quod corpora subeunt majores et minores dimensiones sive spatia, per frigidam distinctionem actus et potentiae transegerit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:4)
ubi Aristotelis physica nihil aliud quam dialecticae voces plerunque sonet:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:11)
eaeque, quas in dialecticis habemus, id fere agunt, ut mundum plane cogitationibus humanis, cogitationes autem verbis addicant et mancipent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:2)
At alius quispiam dialecticam ad inveniendum advocet, quae nomine tenus tantum ad id quod agitur pertinet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 184:1)
Inventio enim dialecticae non est principiorum et axiomatum praecipuorum, ex quibus artes constant, sed eorum tantum quae illis consentanea videntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 184:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION