라틴어 문장 검색

Unde pro fide non debet adduci ratio sophistica, [sicut per se patet,] nec ratio dialectica, quia ipsa non facit firmum habitum, sed solum opinionem, et firmior debet esse fides quam opinio, nec ratio demonstrativa, quia tunc fides non esset nisi de his quae demonstrari possent.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 63:3)
ego enim, quatenus arbitrum litis huius inveni, non patiar Maternum societate plurium defendi, sed ipsum solum apud eos arguam, quod natus ad eloquentiam virilem et oratoriam, qua parere simul et tueri amicitias, adsciscere necessitudines, complecti provincias possit, omittit studium, quo non aliud in civitate nostra vel ad utilitatem fructuosius vel ad dignitatem amplius vel ad urbis famam pulchrius vel ad totius imperii atque omnium gentium notitiam inlustrius excogitari potest.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 5장 3:2)
Ad voluptatem oratoriae eloquentiae transeo, cuius iucunditas non uno aliquo momento, sed omnibus prope diebus ac prope omnibus horis contingit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 6장 1:1)
his igitur et honoribus et ornamentis et facultatibus refertas domos eorum videmus, qui se ab ineunte adulescentia causis forensibus et oratorio studio dederunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 8장 4:2)
neque hunc meum sermonem sic accipi volo, tamquam eos, quibus natura sua oratorium ingenium denegavit, deterream a carminibus, si modo in hac studiorum parte oblectare otium et nomen inserere possunt famae.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 3:1)
neque enim oratorius iste, immo hercule ne virilis quidem cultus est, quo plerique temporum nostrorum actores ita utuntur, ut lascivia verborum et levitate sententiarum et licentia compositionis histrionalis modos exprimant.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 2:1)
ille dialecticae subtilitatem, ille moralis partis utilitatem, ille rerum motus causasque cognoverat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 4:2)
apud hos dedisse operam dialecticae proficiet.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 5:2)
sed quaero, utrum, cum poetica tibi in tanto poeta displicuerit, nervi tamen oratorii, qui in eodem validissimi sunt, placere videantur?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 8:4)
Eusebio autem, oratorum eloquentissimo, non praeripio de oratoria apud Maronem arte tractatum, quem et doctrina et docendi usu melius exequetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 14:2)
Gaudet enim quisquis provocatur ad doctrinam suam in medium proferendam, quia nemo vult latere quod didicit, maxime si scientia quam labore quaesivit cum paucis illi familiaris et plurimis sit incognita, ut de astronomia vel dialectica ceterisque similibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 4:1)
Obsecutus es, inquit, Eustathi, dialecticae, ego medicinae.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 33:2)
illi me comitem oratorie se commendat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 861)
quid memorem infandas caedes figura oratoria, quae paralipsis vocatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4831)
et est oratorium quaestiones ita proponere, ut facile solutionis sortiantur eventum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1315)

SEARCH

MENU NAVIGATION