라틴어 문장 검색

Inventio enim dialecticae non est principiorum et axiomatum praecipuorum, ex quibus artes constant, sed eorum tantum quae illis consentanea videntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 184:2)
Dialectica enim magis curiosos et importunos, et sibi negotium facessentes, eamque interpellantes de probationibus et inventionibus principiorum, sive axiomatum primorum, ad fidem, et veluti sacramentum cuilibet arti praestandum, notissimo responso rejicit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 184:3)
At caeteri homines, tam veteres quam novi, liquorem biberunt crudum in scientiis, tanquam aquam vel sponte ex intellectu manantem, vel per dialecticam, tanquam per rotas ex puteo, haustam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 307:3)
Optime autem cedit inquisitio naturalis, quando physicum terminatur in mathematico.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 28:6)
inquisitio vero efficientis, et materiae, et latentis processus, et latentis schematismi (quae omnia cursum naturae communem et ordinarium, non leges fundamentales et aeternas respiciunt) constituat physicam:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 30:4)
physicae mechanica;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 30:6)
quas etiam Parallelas, sive Similitudines Physicas, appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:2)
ut accipiantur pro instantiis conformibus et proportionatis illae, quae denotant similitudines (ut ab initio diximus) physicas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 289:2)
Denique multum utilis est in quamplurimis sagacitas quaedam in conquirendis et indagandis conformitatibus et similitudinibus physicis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 293:4)
Itaque si quis se peritum dialecticum praestare possit ut addat inventioni iudicium, magna haud dubie efficiet, praesertim si tempora sint propitia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:21)
dialectica et rhetorica pugnacem reddunt ed at contentiones alacrem, Abeunt (ut ait ille) studia in mores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:33)
— Aristoteles meus id, inquit, in Physicis et breui et ueri propinqua ratione definiuit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:10)
Item, vult Aristoteles VI Physicorum quod eiusdem rationis est magnitudo, motus et tempus, quantum ad finitatem et infinitatem;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 9:1)
cum igitur nulla magnitudo sit infinita, sicut probat Aristoteles III Physicorum, ergo nec motus est infinitus, nec tempus, ergo nec mundus:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 9:2)
Hoc idem, apparet per Aristotelem VIII Physicorum, qui dicit quod, licet aliquid sit aeternum, non tamen debet poni principium:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION