라틴어 문장 검색

Hinc est quod mihi quoque institutione tua nihil antiquius aestimatur, ad cuius perfectionem compendia longis amfractibus anteponenda ducens moraeque omnis inpatiens non opperior ut per haec sola promoveas quibus ediscendis naviter ipse invigilas, sed ago ut ego quoque tibi legerim, et quicquid mihi, vel te iam in lucem edito vel antequam nascereris, in diversis seu Graecae seu Romanae linguae voluminibus elaboratum est, id totum sit tibi scientiae supellex, et quasi de quodam litterarum peno, si quando usus venerit aut historiae quae in librorum strue latens clam vulgo est aut dicti factive memorabilis reminiscendi, facile id tibi inventu atque depromptu sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 2:1)
Nonnullis placet Idus dictas vocabulo Graeco, οἷον ἀπὸ τοῦ εἴδους, quod eo die plenam speciem luna demonstret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 16:3)
Aliquando tamen corvus coepit dicere dictatam salutationem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 30:6)
Inde Varro Divinarum libro quinto dicit aras primum asas dictas, quod esset necessarium a sacrificantibus eas teneri:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 8:1)
Sed in commentariis ad ius pontificium pertinentibus legi bidennes primo dictas, d littera ex superfluo, ut saepe adsolet, interiecta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 6:1)
atque haec ira dictante profatur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:61)
Quod nec carmine glorior supino Nec retro lego Sotaden cinaedum, Nusquam Graecula quod recantat echo Nec dictat mihi luculentus Attis Mollem debilitate galliambon:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXXVI1)
Scripsit et edidicit.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXI4)
Lesbia dictavit, docte Catulle, tibi:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXIII5)
Haec est illa meis multum cantata libellis, Quam meus edidicit lector amatque togam.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLIX1)
Tu licet ediscas totam referasque Corinthon, Non tamen omnino, Laelia, Lais eris.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXVIII7)
Lectores tetrici salebrosum ediscite Santram:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, II4)
si quid est enim, quod in libellis meis placeat, dictavit auditor:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr6)
alii atria magnas aedes et capacissimas dictas tradunt, unde atria Licinia et atrium Libertatis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 72611)
cavernas ingentes non nulli omnia loca concava cavernas dictas a veteribus asserunt, ut et umbrosae penitus patuere cavernae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 193)

SEARCH

MENU NAVIGATION