라틴어 문장 검색

Tum minister oras ulceris leviter diducere manibus suis vel etiam duobus hamis interiori membranae iniectis debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장11)
vel ex ictu aliquo protinus rumpitur tunica, quae diducere ab inferioribus partibus intestina debuit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장19)
idque ibi reperta via paulatim ab inguinibus in inferiores quoque partes nissum subinde nervosas tunicas et ob id eius rei patientes diducit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장21)
Sed primo rectus scalpellus quam levissima manu teneri debet, donec scrotum ipsum diducat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장37)
Quod si robustius corpus eius est, qui curatur, duobus sedilibus iunctis duo valentes insidunt, quorum et sedilia et interiora crura inter se deligantur, ne diduci possint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장30)
Quod si antequam vesica purgata est, orae se glutis narunt, dolorque et inflammatio redierunt, vulnus digitis vel averso specillo diducendum est, ut torquentibus detur exitus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장42)
32 At si digiti vel in utero protinus, vel propter communem exulcerationem postea cohaeserunt, scalpello diducuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 32장1)
tertia ad aures per verticem tendens occipitium a summo capite diducit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장13)
Quod ipsum iuxta cerebrum in multa et tenuia foramina diducitur, per quae facultas audiendi est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장33)
Si plura fragmenta sunt, excipienda sunt ea ex ferula facto canaliculo eodemque intus incerato, ne fascea diducatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장14)
Et inter haec medicus pertractans ossa, ut adhuc tenero callo, manibus ea diducit, compellitque id, quod eminet, in suam sedem;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장165)
Nam diducta ossa numquam rursus inter se iunguntur, et ut aliquid decoris eo loco, sic nihil usus amittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장11)
Ubi satis nervi diducti sunt, os, quod in alterutrum latus procidit, manibus in contrarium repellendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 17장9)
Reponitur autem is quoque per manus, prius in diversa pede et crure diductis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 22장7)
Isdemque temporibus in tres partes medicina diducta est, ut una esset quae uictu, altera quae medicamentis, tertia quae manu mederetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION