라틴어 문장 검색

at siue leuior siue uetustior casus est, uel superuacuum uel serum id auxili est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 2:3)
difficulter spiritus redditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 1:7)
Sed medicamentis uti nisi in uehementibus malis superuacuum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 9:6)
quae conprehendi si possent, tamen esset superuacuum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 1:4)
difficulter urina redditur, eaque aut haec cruenta aut cruor fertur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 15:2)
Lanae sucidae superuacuus usus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 57:3)
In ceteris quoque partibus, si una plaga exigua est, si mediocris suppuratio fuit, si non alte penetrauit, si febris non est, si ualet corpus, aeque linamenta superuacua sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 33:2)
In ceteris partibus, si aeque linamenta superuacua sunt, purgationis causa paulum mellis infundendum, deinde glutinantia super danda:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 7:2)
Tunica quiddam, quod difficulter maturescit, conprehensum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 3:2)
Palpebrae tantum inter se cohaerentes non difficulter diducuntur, sed interdum frustra:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 11:5)
eos uero, quibus ad nares tendit, superuacuum:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 15:3)
Ac primum superuacua curatio est in is, qui ab infantibus id uitium habent, quia necessario mansurum est usque mortis diem;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 40:2)
Neque senile autem corpus, neque quod mali habitus est, neque in quo difficulter ulcera sanescunt, huic medicinae idoneum est, quia nusquam celerius cancer occupat aut difficilius tollitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 2:1)
Sine dolore quoque si multa intestina prolapsa sunt, secari superuacuum est, non quo non excludi a scroto possint, nisi tamen inflammatio prohibuit, sed quo repulsa inguinibus inmorentur ibique tumorem excitent, atque ita fiat mali non finis sed mutatio.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 4:1)
Sed hoc quidem saepius inter superuacua quam inter necessaria est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 5:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION