라틴어 문장 검색

cum uero quadraginta, quae facilius ceteris porrecta palma significantur, ea quadraginta tu dimidio auges, non potes digitorum gestu errasse, nisi forte triginta annorum Pudentillam ratus binos cuiusque anni consules numerasti.
(아풀레이우스, 변명 87:18)
Defuncto autem Aethelwulfo rege, Aethelbald, filius eius, contra Dei interdictum et Christianorum dignitatem, necnon et contra omnium paganorum consuetudinem, thorum patris sui ascendens, Iuthittam, Karoli, Francorum regis, filiam, cum magna ab omnibus audientibus infamia, in matrimonium duxit, effrenisque duobus et dimidio annis Occidentalium Saxonum post patrem regni gubernacula rexit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 17 20:1)
'Si nec tibi hoc suppetat subire, saltem dimidiam partem servitii tui mihi accommoda, ita ut per sex menses mecum fueris et tantundem in Britannia.'
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:9)
nam non minus de hac re quam de externis divinis Deo offerre proposuit, quin etiam dimidiam partem servitii mentis et corporis, in quantum infirmitas et possibilitas atque suppetentia permitteret, diurno scilicet ac nocturno tempore, suapte totisque viribus se redditurum Deo spopondit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 103 108:3)
His ita ordinabiliter per omnia digestis, dimidiam, sicut Deo devoverat, servitii sui partem custodire cupiens, et eo amplius augere, in quantum possibilitas aut suppetentia, immo etiam infirmitas, permitteret, taediosus examinandae in iudiciis veritatis arbiter existebat, et in hoc maxime propter pauperum curam, quibus die noctuque inter cetera praesentis vitae debita mirabiliter incumbebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 105 110:1)
tantundem valebit, si eis dimidium concedatur.
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:7)
Nam qui Kalendis hora sexta apud Umbros natus est, dies eius natalis videri debebit et Kalendarum dimidiarum et qui est post Kalendas dies ante horam eius diei sextam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 7:3)
disseritque ac dividit subtilissime quid dimidium dimidiato intersit, et Q. Ennium scienter hoc in Annalibus dixisse ait:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 5:1)
Sicuti si quis ferat vas vini dimidiatum, sicuti pars quae deest ei vaso non dimidiata dicenda est, sed dimidia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 6:1)
dimidium vero est, non quod ipsum est, sed quae ex dimidiato pars altera est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 9:1)
totum enim ipsum quod dimidiatum atque divisum est dimidium dicis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 10:2)
dimidia et tribus confectis, vigilate atque attente verbum non probum vitavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 13:1)
Propterea Plautus quoque in Bacchidibus dimidium auri dicit, non aurum ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 15:1)
item in Aulularia dimidium obsoni, non dimidiatum obsonium, in hoc versu:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 16:1)
Ei adeo obsoni hic iussit dimidium dari;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION