라틴어 문장 검색

nam cetera pontus circuit exiguo dirimi se limite passus.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:204)
dextro Cocytia findit aequora triste gemens et fletu concita plangit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:278)
quaesitor in alto conspicuus solio pertemptat crimina Minos et iustis dirimit sontes.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:281)
res avidi concire novas odioque furentes pacis et ingenio scelerumque cupidine fratres.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:129)
Nos itaque huic machinae quasdam partes adiecimus, quae contendentium litem disputationemque dirimerent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 11:4)
vel, ut quibusdam placet, in semiiugera omnis modus dirimatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 18장 1:2)
Atque ubi duae materiae per unam partem iugi mittentur, media pertica interveniat, diremptaeque palmae per iugorum compluvia decurrant, et velut mersae cacuminibus in terram despiciant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 3:2)
ordines autem quinum pedum spatiis dirimuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 2:3)
ceterum cupidine dominandi concitos per largitionem veteranos, paratum ab adulescente privato exercitum, corruptas consulis legiones, simulatam Pompeianarum gratiam partium;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 10장3)
mox disiectis quorum per umeros sustinebatur, praeceps et singulorum pedibus advolutus tantum consternationis invidiaeque concivit, ut pars militum gladiatores, qui e servitio Blaesi erant, pars ceteram eiusdem familiam vincirent, alii ad quaerendum corpus effunderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 23장2)
Conciti per haec non modo Cherusci, sed conterminae gentes, tractusque in partis Inguiomerus Arminii patruus, vetere apud Romanos auctoritate;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 60장1)
silvas quoque profunda palus ambibat nisi quod latus unum Angrivarii lato aggere extulerant quo a Cheruscis dirimerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 19장5)
pars turbant praesentia, alii montem Haemum transgrediuntur ut remotos populos concirent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 38장8)
ii secretis conloquiis, ferocissimo quoque adsumpto aut quibus ob egestatem ac metum ex flagitiis maxima peccandi necessitudo, componunt Florus Belgas, Sacrovir propiores Gallos concire.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 40장3)
sed Caesar missis ad senatum litteris disseruit morem fuisse maioribus, quoties dirimerent amicitias, interdicere domo eumque finem gratiae ponere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 29장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION