라틴어 문장 검색

At rex Scytharum, cuius tum ultra Tanaim imperium erat, ratus eam urbem, quam in ripa amnis Macedones condiderant, suis inpositam esse cervicibus, fratrem, Carthasim nomine, cum magna equitum manu misit ad diruendam eam proculque amne submovendas Macedonum copias.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 2:1)
Diruta igitur arce et omnibus captivis venundatis Sambi regis fines ingressus est multisque oppidis in fidem acceptis validissimam gentis urbem cuniculo cepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 16:1)
Qua in regione, pulcherrimas multas urbes, et oppida, partim incendit, partim diruit, partim expugnavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.53)
quid, mea cum pugnat sententia secum,quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit,aestuat et uitae disconuenit ordine toto,diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis?
(호라티우스의 첫번째 편지, 0157)
Iam letifero cedente pruinis autumno, iam quartanam sperantibus aegris stridebat deformis hiems praedamque recentem servabat, tamen hic properat, velut urgueat Auster, utque lacus suberant, ubi quamquam diruta servat ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem, obstitit intranti miratrix turba parumper, ut cessit, facili patuerunt cardine valvae;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV21)
"accipe ceras, scribe, puer, vigila, causas age, perlege rubras maiorum leges, aut vitem posce libello, sed caput intactum buxo naresque pilosas adnotet et grandes miretur Laelius alas, dirue Maurorum attegias, castella Brigantum, ut locupletem aquilam tibi sexagesimus annus adferat, aut longos castrorum ferre labores si piget et trepidum solvunt tibi cornua ventrem cum lituis audita, pares quod vendere possis pluris dimidio, nec te fastidia mercis ullius subeant ablegandae Tiberim ultra, neu credas ponendum aliquid discriminis inter unguenta et corium;"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV69)
Itaque hoste victo ruptorem foederis Mettum Fufetium religatum inter duos currus pernicibus equis distrahit, Albamque ipsam quamvis parentem, aemulam tamen diruit, cum prius omnes opes urbis ipsumque populum Romam transtulisset;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 38:1)
Hos tamen quinquaginta annis per Fabios ac Papirios patres eorumque liberos ita subegit ac domuit, ita ruinas ipsas urbium diruit, ut hodie Samnium in ipso Samnio requiratur nec facile appareat materia quattuor et viginti triumphorum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SAMNITICUM 8:1)
mox subrutus Piraei portus sex aut amplius muris cinctus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 10:3)
Tum agmine secuto cum subrutus multitudine pons succidisset, saucius manibus et cruribus, speciosior sanguine et ipso periculo augustior terga hostium percecidit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ILLYRICUM 2:2)
his igitur rebus rarescit corpus et omnis subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 28:4)
his igitur rebus subiunctis suppositisque terra superne tremit magnis concussa ruinis, subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:5)
nunc excipe saltem Ossa tui Magni, si nondum subruta fluctu Invisa tellure sedent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:9)
progeniem vel Romanos, vel ut quidam volunt Scipionem, qui Carthaginem diruit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 186)
quod cum evenisset, postea Ilium esse dirutam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2810)

SEARCH

MENU NAVIGATION