라틴어 문장 검색

ab Albanis socordius res acta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 228:1)
numquid enim socordius aut segnius rem publicam administrari post P. Licini Calvi tribunatum, qui primus ex plebe creatus sit, quam per eos annos gesta sit quibus praeter patricios nemo tribunus militum fuerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 392:2)
quam isti stolidos ac socordes videri creditis eos qui intra vicesimum diem ingentibus rebus gestis dictatura se abdicaverunt aut qui vitio creati abierunt magistratu!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 484:1)
quod ubi est Crispino nuntiatum, ratus conloquium amicum ac familiare quaeri, manente memoria etiam in discidio publicorum foederum privati iuris, paulum a ceteris processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 274:2)
Aemilius, postquam nihil usquam auxilii ostendebatur, interceptos credens equites, non ultra differendum ratus quin per se fortunam temptaret, priusquam hostes venirent, qui segnius socordiusque oppugnabant, ad quattuor portas exercitum instruxit ut signo dato simul ex omnibus partibus eruptionem facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 312:1)
quae in tergum meum ne veniant, male formido, si era mea sciat tam socordem esse quam sum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 23)
neque ego umquam alienum scortum subigito in convivio, neque praeripio pulpamentum neque praevorto poculum, neque per vinum umquam ex me exoritur discidium in convivio:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 167)
Nunc nostri amores mores consuetudines, [iocus ludus sermo suavisaviatio] compressiones artae amantum corporum, teneris labellis molles morsiunculae, [nostrorum orgiorum - iunculae] papillarum horridularum oppressiunculae, harunc voluptatum mi omnium atque itidem tibi distractio discidium vastities venit, nisi quae mihi in test aut tibist in me salus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 199)

SEARCH

MENU NAVIGATION