라틴어 문장 검색

Si huic proposito invidet scorpius et sermone blando de indebita rursum arbore comedere persuadet, inlidatur,ei pro solea anathema et in suo morienti pulvere dicatur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:17)
Et quoniam toto sentimus corpore inesse vitalem sensum et totum esse animale videmus, si subito medium celeri praeciderit ictu vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque, dispertita procul dubio quoque vis animai et discissa simul cum corpore dissicietur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:6)
quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem corporis et dentes inlidunt saepe labellis osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum, quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:4)
Ille fluctus incremento suo ait in sublime curvatos litoribus inlidi, et asperginem collectae sordis expuere, quod nulla expressius pictura signaret:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 21:5)
nulli penitus discindere ferro Contigit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:8)
Quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur, Quod stridunt ululantque ferae, quod sibilat anguis, Exprimit, et planctus illisae cautibus undae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:30)
et multi sic legunt 'inliditque vadis atque aggere cingit harenae'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1122)
incertam dubie inlisam, quae non haberet mortis effectum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2241)
undae enim inlisae concavis saxis imitantur latratum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5662)
effractoque inlisit in ossa cerebro hypallage:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4801)
effregit ossa et inlisit in cerebrum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4802)
discissos nudis ut foeditatem exprimeret, adiecit 'nudis'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5141)
tales igitur amicitiae sunt remissione usus eluendae et, ut Catonem dicere audivi, dissuendae magis quam discindendae, nisi quaedam admodum intolerabilis iniuria exarserit, ut neque rectum neque honestum sit nec fieri possit ut non statim alienatio disiunctioque facienda sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 97:3)
Sensi equidem tum magno opere moveri iudices, cum excitavi maestum ac sordidatum senem et cum ista feci, quae tu, Crasse, laudas, non arte, de qua quid loquar nescio, sed motu magno animi ac dolore, ut discinderem tunicam, ut cicatrices ostenderem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 195:2)
Ita cotem in comitium allatam inspectante et rege et populo novacula esse discissam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 49:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION