라틴어 문장 검색

discissos nudis ut foeditatem exprimeret, adiecit 'nudis'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5141)
'deterior' minus bonus, ut et "tristior et lacrimis oculos suffusa nitentes". deterior qui visus 'peior' a malo dicitur, 'deterior' a meliore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 893)
tales igitur amicitiae sunt remissione usus eluendae et, ut Catonem dicere audivi, dissuendae magis quam discindendae, nisi quaedam admodum intolerabilis iniuria exarserit, ut neque rectum neque honestum sit nec fieri possit ut non statim alienatio disiunctioque facienda sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 97:3)
non est enim aetheris ea natura ut vi sua stellas conplexa contorqueat, nam tenuis ac perlucens et aequabili calore suffusus aether non satis aptus ad stellas continendas videtur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 54:5)
Sensi equidem tum magno opere moveri iudices, cum excitavi maestum ac sordidatum senem et cum ista feci, quae tu, Crasse, laudas, non arte, de qua quid loquar nescio, sed motu magno animi ac dolore, ut discinderem tunicam, ut cicatrices ostenderem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 195:2)
Ita cotem in comitium allatam inspectante et rege et populo novacula esse discissam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 49:7)
ita cotem in comitium allatam, inspectante et rege et populo, novacula esse discissam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 49:7)
novi enim temperantiam et moderationem naturae tuae, novi animum cum mihi amicissimum tum nulla in ceteros malevolentia suffusum contraque cum magnum et excelsum tum etiam apertum et simplicem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 25:2)
Empedocles animum esse censet cordi suffusum sanguinem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 18:7)
Hinc Romana manus circumfluat et modo Graio exonerata sono mutet suffusa saporem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 5:5)
77 P.L.M. Nolo ego semper idem capiti suffundere costum nec noto stomachum conciliare mero.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 4:1)
Est illi facies liberalis, multo sanguine multo rubore suffusa, est ingenua totius corporis pulchritudo et quidam senatorius decor.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 8:1)
Candida candorem roseo suffusa rubore Ante fuit - niveo lucet in ore rubor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 33)
"sic quibus intumuit suffusa venter ab unda, quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae, in pretio pretium nunc est:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권119)
dicite suffuso per sacra verba mero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권399)

SEARCH

MENU NAVIGATION