라틴어 문장 검색

ceterum maior praesentis veneratio cepit, et, praeterquam quod suapte natura multa maiestas inerat, adornabat promissa caesaries habitusque corporis non cultus munditiis, sed virilis vere ac militaris, et aetas erat in medio virium robore, quod plenius nitidiusque ex morbo velut renovatus flos iuventae faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 517:1)
equi hominesque paululi et graciles, discinctus et inermis eques, praeterquam quod iacula secum portat, equi sine frenis, deformis ipse cursus rigida cervice et extento capite currentium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 114:2)
vide caesaries quam decet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 1, scene 190)
ut discinxi hominem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 1144)
accinctos enim industrios dicimus, ut Horatius altius ac nos praecinctis unum, sicut econtra neclegentes discinctos vocamus, ut discinctos Mulciber Afros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2103)
decoram caesariem a caedendo dicta caesaries, ergo tantum virorum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5901)

SEARCH

MENU NAVIGATION