라틴어 문장 검색

Iamque domos patrias Scythicae post aspera gentis proelia laurigero subeuntem Thesea curru laetifici plausus missusque ad sidera vulgi clamor et emeritis hilaris tuba nuntiat armis, ante ducem spolia et, duri Mavortis imago, virginei currus cumulataque fercula cristis et tristes ducuntur equi truncaeque bipennes, quis nemora et solidam Maeotida caedere suetae, corytique leves portantur et ignea gemmis cingula et informes dominarum sanguine peltae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권260)
phantasmata Castorum, et aquam cribro gestatam, et navem cingulo promotam, et barbam tactu inrufatam, ut numina lapides crederentur, ut deus verus non quaereretur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 12:2)
et repente inter calefaciendum recordans uerbum, quod dixerat illi antistes, discinxit se gladio suo, et dedit illum ministro, festinusque accedens ante pedes episcopi conruit, postulans, ut sibi placatus esset, quia numquam, inquit, deinceps aliquid loquar de hoc aut iudicabo, quid uel quantum de pecunia nostra filiis Dei tribuas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 2:11)
cohortibus quae signa amiserant hordeum dari iussit, centurionesque manipulorum quorum signa amissa fuerant destrictis gladiis discinctos destituit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 207:1)
equi hominesque paululi et graciles, discinctus et inermis eques, praeterquam quod iacula secum portat, equi sine frenis, deformis ipse cursus rigida cervice et extento capite currentium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 114:2)
ut discinxi hominem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 1144)
accinctos enim industrios dicimus, ut Horatius altius ac nos praecinctis unum, sicut econtra neclegentes discinctos vocamus, ut discinctos Mulciber Afros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2103)
inde ad Hippolytae cingulum petendum perrexit eamque ablato cingulo superavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 29915)

SEARCH

MENU NAVIGATION