라틴어 문장 검색

parte alia iuvenes siccati vulnera lymphis discumbunt, simul ora notis foedata tuentur inque vicem ignoscunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권184)
Regnaverant et Babylonii ante Pontifices, et Medi ante Quindecim viros, et Aegyptii ante Salios, et Assyrii ante Lupercos, et Amazones ante virgines vestales.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 26장 2:1)
Non prius discumbitur quam oratio ad deum praegustetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 17:3)
Non in publico Liberalibus discumbo, quod bestiariis supremam coenantibus mos est, attamen ubiubi 2 de copiis tuis coeno.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 5:1)
Non possumus cum illis discumbere, quia nec illi nobiscum:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 28장 1:4)
"te quoque iam uideo, Marti placitura sacerdos Ilia, Vestales deseruisse focos, concubitusque tuos furtim uittasque iacentes et cupidi ad ripas arma relicta dei."
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 526)
tunc operata deo pubes discumbet in herba, arboris antiquae qua leuis umbra cadit, aut e ueste sua tendent umbracula sertis uincta, coronatus stabit et ipse calix.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 546)
fratris filiae Reae Silviae per speciem honoris, cum Vestalem eam legisset, perpetua virginitate spem partus adimit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 46:4)
vestalibus nempe una illa sedes est, ex qua eas nihil unquam praeterquam urbs capta movit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 558:4)
hos Veientis pro Romanis facturi estis sacerdotes, et Vestales tuae te deserent, Vesta, et flamen peregre habitando in singulas noctes tantum sibi reique publicae piaculi contrahet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 558:6)
Caere, sacrarium populi Romani, deversorium sacerdotum ac receptaculum Romanorum sacrorum, intactum inviolatumque crimine belli hospitio Vestalium cultisque dis darent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 206:2)
territi etiam super tantas clades cum ceteris prodigiis, tum quod duae Vestales eo anno, Opimia atque Floronia, stupri compertae et altera sub terra, uti mos est, ad portam Collinam necata fuerat, altera sibimet ipsa mortem consciverat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 676:1)
plus omnibus aut nuntiatis peregre aut visis domi prodigiis terruit animos hominum ignis in aede Vestae exstinctus, caesaque flagro est Vestalis cuius custodia eius noctis fuerat iussu P. Licini pontificis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 163:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION