라틴어 문장 검색

dein paucis diebus interiectis magna utrimque specie inde eques compositus per turmas et insignibus patriis, hinc agmina legionum stetere fulgentibus aquilis signisque et simulacris deum in modum templi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 29장6)
simul in amplexus occurrentis filiae ruebat, nisi interiecti lictores utrisque obstitissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 32장3)
legistis utique et Calvi et Bruti ad Ciceronem missas epistulas, ex quibus facile est deprehendere Calvum quidem Ciceroni visum exsanguem et aridum, Brutum autem otiosum atque diiunctum;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 18장 5:1)
isdem rursus vestigiis situm est, postquam interiecto quadringentorum quindecim annorum spatio L. Scipione C. Norbano consulibus flagraverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장10)
Confectis bellis quinquiens triumphauit, post deuictum Scipionem quater eodem mense, sed interiectis diebus, et rursus semel post superatos Pompei liberos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 37장 1:1)
secundum consulatum post nouem annos, tertium anno interiecto gessit, sequentis usque ad undecimum continuauit, multisque mox, cum deferrentur, recusatis duodecimum magno, id est septemdecim annorum, interuallo et rursus tertium decimum biennio post ultro petit, ut C. et Lucium filios amplissimo praeditus magistratu suo quemque tirocinio deduceret in forum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 26장 2:1)
edidit et circenses plurimos a mane ad uesperam interiecta modo Africanarum uenatione modo Troiae decursione, et quosdam praecipuos, minio et chrysocolla constrato circo nec ullis nisi ex senatorio ordine aurigantibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 18장 3:1)
circenses frequenter etiam in Vaticano commisit, nonnumquam interiecta per quinos missus uenatione.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 2:3)
sator unus et idem stirpis honos, quamquam longis disiungimur oris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 590:2)
Quot quot autem exercitii varietates tendebant ad opus, tot tot ydiomatibus tunc genus humanum disiungitur;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 47:4)
"disiunctas."
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 8:19)
"o Libye, disiunge boves, dum tubera mittas."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V57)
quid enim diversius esse putandumst aut magis inter se disiunctum discrepitansque, quam mortale quod est inmortali atque perenni iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 20:10)
inter eos solemque iacent immania ponti aequora substrata aetheriis ingentibus oris, interiectaque sunt terrarum milia multa, quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 14:13)
Dein paucis interiectis annis alia lex pervenit ad populum ferente Antio Restione:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION