라틴어 문장 검색

Trium itaque principum indulgentia non solum honoribus uerum et sacerdotiis amplissimis auctus, proconsulatum Africae post haec curamque operum publicorum administrauit et uoluntate dispari et existimatione.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 5장 1:1)
Contra si quis aciem Macedonum intueretur, dispar facies erat equis virisque non auro, non discolori veste, sed ferro atque aere fulgentibus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 29:1)
quippe in tam multiplici variaque fortuna singulorum intuentibus similes quidem, sed tamen dispares poenas, quis maxime miserabilis esset, liquere non poterat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 8:3)
Nunc forsitan sagittarum celebri usu minus admirabilis videri ars haec possit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 49:1)
Rursus quae Tanain et Bactra spectant, humano cultu haud disparia sunt primis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 5:4)
Ceterum cum animo disparem vultum diutius ferre non posset, in tabernaculum super ripam fluminis de industria locatum secessit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 1:1)
Quippe non vehemens modo, sed etiam pertinax vis mali insistebat, lucemque, naturale solacium, praeter tempestatem haud disparem nocti silvarum quoque umbra suppresserat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 9:3)
Attalum etiam, aequalem sibi et haud disparem habitu oris et corporis, utique cum procul viseretur, veste regia exornat praebiturum speciem, ipsum regem illi ripae praesidere nec cogitare de transitu.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 25:1)
Tertio iam die mixtum flumini subibat mare leni adhuc aestu confundente dispares undas.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 7:3)
"dispari in causa idem omnium clamor est!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 19:9)
4. Nec reor, amici nomen assumens, ut nonnulli forsitan obiectarent, reatum presumptionis incurrere, cum non minus dispares connectantur quam pares amicitie sacramento.
(단테 알리기에리, Epistolae 92:1)
Differt ergo a tragedia, in materia per hoc, quod tragedia in principio est admirabilis et quieta, in fine seu exitu est fetida et horribilis;
(단테 알리기에리, Epistolae 101:5)
et hoc maxime in admirabili genere cause, ut ipsemet Tullius dicit. 50.
(단테 알리기에리, Epistolae 112:2)
et vere tunc potest dici de illa, ut Phylosophus inquit, "neque Hesperus neque Lucifer sic admirabilis est".
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:11)
Cuius operis admirabilis Lucanus in secundo Farsalie memor fuit;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 24:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION